Anisia

E Vicipaedia
Media urbs cum turri civium

Anisia[1] (theodisce Enns) est urbs Austriae Superioris. Nomen a fluvio Aniso derivatum est. Anisia inter aniquissimas urbes Austriae numeratur et urbis litteras fundatorias e die 21 Aprilis 1212, quibus nullae antiquiores in Austria exstant, in archivio suo asservat. Vetus pars urbis cum moenibus medioevalibus bene servata est. Reliquiae Lauriaci, municipii Romani, quod praesertim per hodiernae urbis partem Lorch vocatam se expandebat, in Museo Lauriaco expositae sunt. Basilicam Sancti Laurentii in eadem urbis parte supra fundamenta Antiquitatis erectam esse archaeologi effossionibus recentioribus (1960-1966) demonstraverunt. Monumentum Anisiae notissimum est turris 60 metrorum annis 1564-1568 consensu civium media in urbe aedificatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alia nomina Latina: Anassianum, Anassum, Anesus, Anasus, Enesus, Enasa, Ensium civitas, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anisiam spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!