Ionuţ Vulpescu

E Vicipaedia
Wikidata Ionuţ Vulpescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Iunii 1976; Marghita, Târgoviște
Patria: Romania

Ionuţ Vulpescu (natus die 17 Iunii 1976 in Târgoviște) theologus, philosophus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Vulpescu apud Universitatem Bucarestensem theologiae studebat atque doctor philosophiae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 2012 Vulpescu, sodalis factionis PSD atque amicus praesidis factionis honoris causa Ioannis Iliescu,[1] legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 15 Decembris 2014 administer culturae in consilio ministrorum Victoris Ponta generi Iliescu, nominatus est.[2] Die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit. Die 17 Novembris Vlad Alexandrescu eius successor nominatus est[3]. In consilio ministrorum Sorin Grindeanu a die 4 Ianuarii ad usque 14 Iunii 2017 eodem magistratu fungebatur. Die 29 Iunii eiusdem anni ei Lucianus Romaşcanu successit[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]