Cancer stomachi
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Cancer stomachi (carcinoma stomachi) est morbus stomachi, accurate crebra magis inter viros quam inter mulieres species cancri, quamquam crebritas huius morbi ultimis annis subsidit.
Causa morbi[recensere | fontem recensere]
Helicobacteris pylori infectio huius cancri causa esse potest. Etiam aliqua cibi genera hunc cancrum creare potunt, nam cancri stomachi crebritas secundum civitates et ergo alimentationis mores mutat; exempli gratia maxima est in Iaponia, Chilia, Ora Opulenta, Columbia, Sina, Lusitania, Russia et Bulgaria.
Indicia morbi[recensere | fontem recensere]
- Defatigatio
- Sensus pressionis in abdomine superiori
- Dolores abdominis superioris
- Deminutio ponderis
- Amissio cibi appetentiae praecipue carnis
- Melaena, id est faeces cum sanguine ac haemorrhagiae
- Foetor ex ore
Classificatio[recensere | fontem recensere]
Si tumor inventus parvus est (momentum T1) et cellulae malignae in nodis lymphaticis et metastases non sunt, saepe est hic cancer sanabilis, nam quinque annos post inventionem morbi circa 65 % hominum hoc cancro laborantium adhuc vivunt.
Invicem, cum tumor iam maior est (exempli gratia momentum T3), quinque annos post inventionem morbi solum 5 % hominum hoc cancro laborantium supersunt.
T1 | Tumor in laminam propriam (T1a) aut telam submucosam (T1b) penetrat (id est carcinoma praecox). |
T2 | Tumor in tunicam muscularem aut subserosam penetrat. |
T3 | Tumor in tunicam serosam penetrat, sed alia membra non tangit. |
T4 | Tumor alia membra (lienem, intestinum crassum, iecur, diaphragma, parietem abdominalem, pancreas, glandulas suprarenales, renes, retroperitoneum) tangit. |
N0 | Nodi lymphatici sani sunt. |
N1 | Cellulae aegrae in uno usque ad duobus nodis lymphaticis inveniuntur. |
N2 | Cellulae aegrae in tribus ad sex nodis lymphaticis inveniuntur. |
N3 | Cellulae aegrae in septem aut pluribus nodis lymphaticis inveniuntur. |
M0 | Metastases non adsunt. |
M1 | Metastases inventae sunt. |
Therapia[recensere | fontem recensere]
Praecipuus modus hunc cancrum curandi est chirurgia, id est tumorem et propinquiores stomachi partes removere. Chemiotherapia et radiotherapia solum adiuvare possunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ http://www.gi-oncology.de/download/2010/Abstracts/1-01a_Wittekind.pdf (lectum die 6 Februarii 2016)
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |