Ioannes Maria Vianney

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Ioannes Maria Vianney
Jean-Marie Vianney.jpg

Curatus Arsensis, Pastor
Natus 1786
Mortuus 1859
Patronus Presbyterorum Paroecialium
Gloriole.svg Index Sanctorum
Ioannes Vianney

Ioannes Maria Vianney (natus die 8 Maii 1786 in Dardilly in praefectura Rhodanus - die 4 Augusti 1859 in Ars-sur-Formans in praefectura Addua) fuit saeculi XIX sacerdos catholicus Francicus qui sanctus Ecclesiae catholicae est ab anno 1929 patronusque sacerdotum paroecialium. Saepe Curé d'Ars (scilicet "Curatus Arsensis") vocatur, quia sacerdos paroecialis fuit oppidi Francice "Ars-sur-Formans" appellati. Praeclarissimus erat apud nationes proper pastorale opus quod in paroecia sua fecit et quo populi vita spiritualis transformata est. Catholici hoc ascribunt eius pietati et mortificationi ministerioque ardenti in sacramento confessionis. Dies festa eius 4 Augusti celebratur.

Papa Pius X eum beatus die 8 Ianuarii 1905 fecit et Vianney a papa Pio XI die 31 Maii 1925 sanctus creatus est.

Centesimo anno post mortem adveniente, papa Ioannes XXIII eo die 1 Augusti 1959 encyclica, Sacerdotii Nostri Primordia, dicavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Mariam Vianney spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!