Anglia
Territoria finitima: Scotia, Cambria
Locus: 53°0′0″N 1°0′0″W
Caput: Londinium
Gestio
Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Keir Starmer
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Anglia (Anglice England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni natio(en).[1] In Magna Britannia patet, cuius 62 fere centesimas terrae comprehendit, cum centum insulis adacentibus.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anglo-Saxones
[recensere | fontem recensere]Inter saecula quintum et sextum, Angli et Saxoni e Germania in Britanniam transgrediebantur; dehinc, Anglia in multa regna divisa est. Angli Saxonique linguas, leges, mores, et religiones suas induxerunt. Anno 596 Gregorius Magnus papa missionarios Christianos cum Augustino Cantuariense duce ad Angliam misit; anno 597 missionarii Angliam pervenerunt, et ab Ethelberto et praesertim uxori sui Bertha permissi ad aedificandam ecclesiam Anglorum coepti sunt. Tempore fere eodem et missionarii Hibernici religionem Christianam in Scotia et septentrionali Angliae regione auxerunt. Varietates inter duos Christianorum greges (praesertim quod ad liturgia et tonsura spectat) apud Synodum Whitbiense decretae sunt. Anno autem 700, plurimi gentium Anglorum iam Christiani facti fuerunt, ut Beda saeculo octavo in scriptis suis affirmavit.
Invasio Vicingorum
[recensere | fontem recensere]Ad finem primi millennii, Dani Norvegiensesque ad Angliam advenerunt; primum oppida rapuerunt, tunc in Anglia habitaverunt. Anno 878, omnes Angli, Alfredo magno excepto, victi sunt. Usque ad annum 1066, imperium inter Anglios Danosque fluctuabatur.
Saeculum decimum tempus renovandi ecclesiae Anglicae erat.
Invasio Normannorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxono mortuo, Haroldus filius Godwini se regem nuntiavit, sed Haroldus Hardrada, rex Norvegiae, et Gulielmus Nothus, dux Normannorum, regnum cupiebant. Hardrada, cum Tosto filio Godwini, fratre Haroldi, Angliam Septentrionalem invasit. Haroldus Eboracum festinans Proelium apud Pontem Stamfordem vincit, et Hardrada Tostusque occisi sunt.
Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior Conquestor[2] vocatus, Londinium intravit, ubi die 25 Decembris 1066 coronatus est.
In saeculis post invasionem Normannorum gentes populique Angliae mutationes ingentes passi sunt lingua, re publica, atque rebus diplomaticis. Gulielmus Conquestor Angliam una cum multis comtibus suis incoluerunt, et Saxono superato agros agricolasque eorum usurpaverunt, quibus factis populi Angliae sub auctoritate Normannorum adducti sunt. Anno 1086 magna descriptio omnium oppidorum domuumque regnis nomina Liber de Wintonia scripta est ut Normanni novam provinciam suam melius scire possent[3].
Post mortem Gulielmi Nothi filii sui reges facti sunt; primo Gulielmus II, et illo mortuo dein Henricus I Belloclericus cognominatus. Ille cum puer fuit de artibus liberalibus didicit et dum rex erat et leges et res ecclesiasticas reformare diligenter conabatur, sed mors filii sui nobiles Anglias turbavit. Henrico mortuo nobiles contra Mathildem filiam eius bellum gesserunt ut Stephanum regem facerent. Bellum per duodeviginti annos gestum est, usque ad hostibus superatis Stephanus rex factus est[4], quo facto dynastia Gulielmi Nothi exctinctus est.
Universitates et scholae notabiles
[recensere | fontem recensere]Urbes maiores
[recensere | fontem recensere]Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A Beginners Guide to UK Geography (2023). . Open Geography Portal (Office for National Statistics). 24 Augusti 2023.
- ↑ Conquestor est verbum quo Franciscus Bacon utitur forsitan Latine significans 'Victor'.
- ↑ "The Anglo-Saxon Chronicle". Translated by Giles, J.A.; Ingram, J. Project Gutenberg. 1996. Retrieved 10 November 2021.
- ↑ Carpenter, David (2004). The Struggle for Mastery: The Penguin History of Britain 1066-1284). London: Penguin. ISBN 978-0-14-014824-4
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Angliam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 53°0′0″N 1°0′0″W • OpenStreetMap • 2649994 GeoNames • Thesaurus Getty • Vision of Britain • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Cerdicius • Cenricus • Ceaulinus • Celricus • Ceolwulfus • Cynigils • Cuichelm • Coinualch • Sexburga • Escuinus • Centuinus • Caedualla • Ina • Ethelardus • Cuthredus • Sigebertus • Cynewulfus • Brictricus • Egbertus • Ethelwulfus • Ethelbaldus • Ethelbertus • Ethelredus • Alfredus • Edwardus • Athelstanus • Edmundus I • Edredus • Edwius • Edgarus • Edwardus Martyr • Ethelredus II • Edmundus II • Cnuto • Haroldus I • Hardecnutus • Edwardus Confessor • Haroldus II | |
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702 | |