Hastinga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hastinga
Res apud Vicidata repertae:
Hastinga: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 29.72 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Schwerte, Aldenarda

Hastinga (Anglice: Hastings) oppidum est in Sussexia Orientali. Incolarum habet circa 90 milia. Statio balnearis valde dilecta est cum semita litorali longissima; quaestus piscatorius magis quam alibi et nunc colitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hastingae litus (White Rock Pier), hieme

Medio Aevo ineunte Hastinga fortificatio cum portu et oeconomia florenti facta est, quae saeculo XI foedus fecit cum his quattuor oppidis: New Romney, Hythe, Dover, Sandwich. Foedus istud lingua Francogallica nuncupabatur Cinque ports (portuum quinque).

Tandem die 28 Septembris 1066 Gulielmus, Normanniae dux, apud Hastingam appulit ubi die 14 Octobris 1066 in Pugna Hastingensi victoriam peperit contra Haroldum II regem Anglicum. Locus ubi proelium factum est hodie Battle appellatur, situs est extra Hastingam. Vincentes Normanni cultum atque humanitatem Britanniae ab intimo mutaverunt. Anno 1377 Hastinga a Francogallis spoliata et incensa est, quod declinationem oeconomicam secum tulit. Saeculo XVIII autem Hastinga partes novas tamquam centrum recreationis agere coepit. Nostris diebus Hastingam multi homines linguae Anglicae discendae avidi frequentant, sed etiam periegetae Britannici ipsi.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

  • Hastingae est via litoralis chiliometrorum quinque cum ponte maritimo ex anno 1872. Usque mensem Octobrem 2010, quo incendio omnino destructus est, exsistebat.
  • Tabernae retiales (Anglice: net shops): Piscatores, qui retia post laborem extendere debent, tabernas proprias instituerant. Namque spatium in litore, cum accessus aestuum fieret, retibus extensis haud sufficiebat.
  • Anabathra ad collem orientalem et ad collem occidentalem (Anglice: Easthill-Lift, Westhill-Lift): machinae scansoriae obliquae visu vere dignae

Ludi latrunculorum illustres[recensere | fontem recensere]

Quotannis festis Nataliciis peractis, Hastingae certamina scaccorum valde nota et vetusta fiunt. Prima vice anno 1895 ludi ibidem acti sunt, quorum palmas Americanus tulit Haraldus Nelson Pillsbury, antea ignotus. Tempore secundi belli mundani interrupti sunt. Fit certamen ad quod invitatur (Premier) et fit certamen promachorum inquirendorum (Challengers). Roberto Fischer salvo, omnes campiones scaccorum mundani in certaminibus Hastingiensibus aliquando fuerunt.

Urbes amicae[recensere | fontem recensere]

Ecce oppida quibuscum Hastinga amicitiam contraxerat:

Hastingae incolae illustres[recensere | fontem recensere]

  • Marianne North (1830–1890), pictrix
  • Eduardus Young (1831–1896), Africanarum regionum explorator
  • Sophia Jex-Blake (1840–1912), medica et feminismi propugnatrix
  • Fredericus Chubb (1885–1966), organista, regens chori, musicographusd
  • Grey Owl (1888–1938), scriptor
  • Caecilius Parker (1897–1971), histrio
  • Winifreda Wagner (1897–1980), nurus Ricardi Wagner
  • Thomas Jukes (1906–1999), biologus
  • H. R. F. Keating (1926–2011), auctor historiarum criminalium
  • Ioannes R. Gibbons (* 1931), biologus molecularis
  • Dolly Collins (1933–1995) et Shirley Collins (* 1935), musicae populares
  • Fiona Pitt-Kethley (* 1954), diurnaria et scriptrix itinerum eroticorumque
  • Simon Fuller (* 1960), faber musicalis televisificusque
  • Graham McPherson (* 1961), cantator et musicographus et actor
  • Ioannes Digweed (* 1967), faber musicalis modernissimus
  • Gareth Barry (* 1981), pedelusorius
  • Rob Cross (* 1990), ludi plumbatarum peritus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hastingam spectant.