Beda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Beda
Natus ca. 673
apud Viuraemudam et Gyruum in Northumbria
Obiit 26 Maii 735
Ponte Aelii

Beda, apud posteriores Sanctus Beda Venerabilis (Anglice: the Venerable Bede; circa 673–735), fuit Anglicus ordinis Benedictinorum monachus, theologus, et presbyter Northumbriensis monasterii apostolorum Petri et Pauli, quod erat ad Viuraemudam (Wearmouth) et Gyruum (Jarrow).

Vita[recensere | fontem recensere]

Beda, natus in territorio Viremuthensis monasterii, cum esset annorum septem cura propinquorum datus est ut educaretur a Benedicto Biscop abbate, ac deinde Ceolfrido. Exinde totum vitae suae tempus in eodem monasterio peregit. Maximam meditationi scripturarum operam dedit, atque inter observantiam disciplinae regularis, et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere aut docere aut scribere dulce habuit. Undevicesimo autem vitae suae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverendissimi episcopi Iohannis, iubenti Ceolfrido abbate, suscepit. Mortuus est anno septingentesimo tricesimo quinto. Ecclesia Catholica die 25 Maii colit memoriam sancti Bedae Venerabilis.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Beda fuit etiam praeclarus scriptor‎ rerum Anglicarum. Ex anno aetatis suae triginta usque ad annum undesexaginta, in sanctam scripturam ex opusculis venerabilium patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curavit. Ipse multos libros de sacris Scripturis atque de re theologica optime scripsit. Dicitur quod Beda evangelium sancti Iohannis in linguam Anglicam transtulerit; hic autem textus usque hodie non apparuit.

Beda in Chronicis Nurembergensibus anno 1493 fictus
Beda evangelii Ioannis interpres, ab Ioanne Doyle Penrose anno 1902 fictus

Commentarii[recensere | fontem recensere]

  • In principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libri 4.
  • De tabernaculo et vasis eius ac vestibus sacerdotum, libri 3.
  • In primam partem Samuhelis, id est usque ad mortem Saulis, libri 4.
  • De aedificatione templi allegoricae expositionis, sicut et cetera, libri 2.
  • In Regum librum 30 quaestiones.
  • In proverbia Salomonis libri 3.
  • In Cantica Canticorum libri 7.
  • In Isaiam, Danihelem, 12 prophetas et partem Hieremiae distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptae.
  • In Ezram et Neemiam libri 3.
  • In Cantincum Habacum librum 1.
  • In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia, Liber 1.
  • Capitula lectionum:
    in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
    in libros Regum et Verba Dierum;
    in librum beati patris Iob;
    in Parabolas, Ecclesiasten et Cantica Canticorum;
    in Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.
  • In Evangelium Marci, libri 4.
  • In Evangelium Lucae, libri 6.
  • Omeliarum evangelii, libri 2.
  • In Apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita invenit, cuncta per ordinem transcribere curavit.
  • In Actus Apostolorum, libri 2.
  • In epistulas VII catholicas, libri singuli.
  • In Apocalypsin sancti Iohannis, libri 3.
  • Capitula lectionum in totum Novum Testamentum, excepto evangelio.
  • Liber epistularum ad diversos:
    (1) De sex aetatibus saeculi,
    (2) de mansionibus filiorum Israel,
    (3) De illo Isaiae 'Et claudentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur',
    (4) De ratione bissexti,
    (5) De aequinoctio iuxta Anatolium.
  • De historiis sanctorum:
    (1) Liber vitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam Beda translatus.
    (2) Liber vitae et passionis sancti Anastasii (male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum) ad sensum correxit Beda.
    (3) Vitam sancti patris monachi et antistitis Cudbercti (id est de Cuthberto) et prius heroico metro, et postmodum plano sermone, descripsit Beda (opus geminum).
  • Historia abbatum monasterii sui, in quo Benedictus Biscop, Huaetberct et Ceolfrid, in libellis 2. (Amplificata de Vita Anonymo Ceolfridi).
  • Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus, in quo non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo iudice mundum vicerint, adnotare studuit Beda.
  • Liber hymnorum diverso metro sive rythmo.
  • Liber epigrammatum heroico metro sive elegiaco.
  • Liber De Natura Rerum.
  • Libri De Temporibus, 2. (2 Opera, Liber minor et Liber maior).
  • Liber de orthographia alphabeti ordine distinctum.
  • Liber de metrica arte, et huic adjectum, alius de schematibus sive tropis libellum (hoc est de figuris modisque locutionum, quibus Scriptura sancta contexta est).
  • Historia ecclesiastica gentis Anglorum, libri 5. (Excudit anno 731).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Beda apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Bedam spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!