Jump to content

Ricardus I (rex Angliae)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ricardus I (rex Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus I (rex Angliae): imago
Ricardus I (rex Angliae): imago
Nativitas: 8 Septembris 1157; Beaumont Palace
Obitus: 6 Aprilis 1199; Caluca
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Henricus II; Alienora
Coniunx: Berengaria
Proles: Philip of Cognac, Fulk (?)
Familia: Plantagenistae

Memoria

Sepultura: Fons Ebraldi

Insignia heraldica

Ricardus I (rex Angliae): insigne
Ricardus I (rex Angliae): insigne

Ricardus I (natus Oxoniae die 8 Septembris 1157; mortuus die 6 Aprilis 1199), "cor leonis" cognominatus, fuit filius regis Henrici II uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Patre mortuo, fuit rex Angliae et dux Normannorum ab anno 1189 usque ad mortem. Ut cruce signatus particeps fuit tertiae expeditionis sacrae annis 1190, 1191, 1192. Guidonem de Luziniano ut dominum Cypri statuit. A Leopoldo V, Duce Austriae, die 20 Decembris anno 1192, post controversiam inter Tertiam expeditionem sacram, Ricardus in vincula castri Tiernstainensis coniectus est. In Europam regrediens captivus Leopoldi V, duci Austriae, fuit et postea imperatoris Henricus VI. Fuit et poeta linguae Occitanae. Temporibus Ricardi regis sepulchrum regis Arthuri Glastoniae repertum esse praetenditur eo loco quem rex ipse Henricus II iam indicaverat.

Ricardus I. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r

Ricardus in matrimonium duxit Berengariam filiam Sancii VI regis Navarrae. A Petro Basilio vulneratus mortuus sine prole est; Calucae in provincia Lemovicensi sepultus est Fonte Ebraudi.

Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Gaufridus comes, Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Fontes de vita et regno Ricardi I

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Store norske leksikon Большая российская энциклопедия  Classical Archives Catholic Encyclopedia
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 Gulielmus II 1087 Henricus I 1100 Stephanus 1135 Henricus II 1154 Ricardus I 1189 Iohannes 1199 Henricus III 1216 Eduardus I 1272 Eduardus II 1307 Eduardus III 1327 Ricardus II 1377 Henricus IV 1399 Henricus V 1413 Henricus VI 1422 Edwardus IV 1461 Edwardus V 1483 Ricardus III 1483 Henricus VII 1485 Henricus VIII 1509 Edwardus VI 1547 Ioanna 1553 Maria I 1553 Elisabetha I 1558 Iacobus I 1603 Carolus I 1625–1649 Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 Carolus II 1660 Iacobus II 1685 Gulielmus III 1689–1702 Maria II 1689–1694 Anna 1702