Cnuto (rex Anglorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus regis Cnutonis

Cnuto[1] seu Canutus[2] (lingua Nordica Antiqua Knútr; Anglosaxonice Cnut; natus circa annum 995; mortuus die 12 Novembris 1035) fuit rex Danorum Anglorum et Norvegiae.

Cnuto fuit filius minor natu Suenonis[3] regis Danorum uxorisque eius nomine incerto filiae ducis Misiconis Poloniae. Anno 1014, patre mortuo, Haroldus frater Cnutonis fit rex Danorum; Cnuto autem opus patris, debellationem Angliae, perfecit. Die 30 Novembris 1016, regis Edmundo mortuo, Cnuto fit rex Anglorum; eodem anno, fratre mortuo, regnum Daniae accepit. Anno 1028, rege Anlafo mortuo, fit etiam rex Norvegiae. Ita confecit imperium novum in Europa septentrionali, sed ipse mortuus est anno 1035 et tria regna de novo separata sunt.

Rex Cnuto cum uxore: e libro manu scripto aetatis Anglosaxonicae

Habuit ut uxorem aut amasiam Elgivam (Anglosaxonice Ælfgifu; Nordice Alfífa), e qua genuit duos filios:

Anno 1017, Elgiva reiecta, in matrimonium duxit Emmam Ethelredi II Angliae viduam; illa maritum suum conversit ad religionem Christianam. Ex illa genuit:

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Haroldus II
Rex Danorum
1016–1035
Successor:
Hardecnutus
Antecessor:
Edmundus II
Rex Anglorum
1016–1035
Successor:
Haroldus I
Antecessor:
Olaus II
Rex Norvegiae
1028–1035
Successor:
Magnus I

Notae[recensere | fontem recensere]