Latinitas bona

Ethelbertus I (rex Cantuariorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Ethelberti in parte interiori cathedralis Durobrivarum.

Ethelbertus (vulgo Æðelberht,[1] natus circa 560; mortuus 24 Februarii 616) fuit Rex Cantiae ab anno 589 fere usque ad mortem. Beda, monachus saeculi octavi, in Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, affirmat Ethelbertum fuisse tertium regem qui imperium aliorum regnorum Anglosaxonicorum tenuit. In Chronica Anglosaxonum saeculo noni exeuntis, Ethelbertus bretwalda ('rector Britanniae') appellatur. Qui praeterea fuit primus rex Anglicus qui se ad Christianitatem convertit.

Anglia Anglosaxonica cum Ethelbertus regnum Cantiae recepit.
Indicia anni 827 in manuscripto C, uno ex manuscriptis exstantibus Chronicorum Anglosaxonum, octo bretwaldas perscribit; nomen Ethelberti, litteris Æþelbriht datum, est verbum antepaentultimum in versu quinto scriptum.
Prima pagina manuscripti saeculi duodecimi codicis legitimi Ethelbertiani.
Thrymsa ex regno Eadbaldi, filii Ethelberti.

Ethelbertus fuit filius Eormenrici, cui secundum Chronicam successit. Bertham, filiam Christianam Chariberti I, regis Francorum, duxit, foedus cum potentissima in Europae Occidentali eius temporis civitate sic confirmans; nuptiae ut videtur antequam Ethelbertus regnum recepit factae sunt. Gratia Berthae sententiam Gregorii Magni ad Augustinum missionarium Româ mittendum fortasse inspiravit; qui in Insulam Thanetensem in Cantia orientali anno 597 egressit. Ethelbertus, mox se ad Christianitatem convertens, templa Christiana aedificavit, generalisque Anglosaxonum conversio in regno incohata est. Ethelbertus terram in Cantuaria ecclesiae novae dedit, fundamenta sic iaciens institutionis quae ad ultimum Communio Anglicana facta est.

Ius Ethelberti in Cantia, primus codex legitimus in ulla lingua Germanica scriptus, multiplicem mulctarum rationem instituit, cuius condiciones in Textu Roffensi conservantur. Cantia dives erat, potentibus coniunctionibus mercatoriis cum continente utens, atque Ethelbertus regiam commercii moderationem constituit. Quo regnante, moneta primum post primas incursiones Anglosaxones in usum in Cantia venit. Ethelbertus post mortem sanctus Christianus aestimabatur propter partes quas in Christianitate constituta inter Anglosaxones egit; eius dies festus primum fuit 24 Februarii, sed ad diem 25 Februarii motus est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Æðelbert, Aeðelberht, Aeðelbert, Eðelbert, etc.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii
Fontes secundarii
  • Blackburn, Mark, et Philip Grierson. 2006. Medieval European Coinage. Cantabrigiae: Cambridge University Press. Editio emendata. ISBN 052103177X.
  • Campbell, James, Eric John, et Patrick Wormald. 1991. The Anglo-Saxons. Londonii: Penguin Books. ISBN 0140143955.
  • Fletcher, Richard. 1989. Who's Who in Roman Britain and Anglo-Saxon England. Londinii: Shepheard-Walwyn. ISBN 0856830895.
  • Geary, Patrick J. 1998. Readings in Medieval History. Peterborough: Broadview. ISBN 1551111586.
  • Hunter Blair, Peter. 1960. An Introduction to Anglo-Saxon England. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Hunter Blair, Peter. 1966. Roman Britain and Early England: 55 B.C.–A.D. 871. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0393003612.
  • Kirby, D. P. 1992. The Earliest English Kings. Londinii: Routledge. ISBN 0415090865.
  • Lapidge, Michael. 1999. The Blackwell Encyclopedia of Anglo-Saxon England. Oxoniae: Blackwell Publishing. ISBN 0631224920.
  • Stenton, Frank M. 1971. Anglo-Saxon England. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0198217161.
  • Yorke, Barbara. 1990. Kings and Kingdoms of Early Anglo-Saxon England. Londinii: Seaby. ISBN 1852640278.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]