Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eques (medium aevum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Eques (discretiva)

Hunc equitem hasta et lorica praeditum Albertus Durerus in aes incisit.

Eques mediaevalis in medio aevo fuit eques Dei Christiani, qui in arcibus vel burgis habitabat. In sero medio aevo, equites fuerunt etiam praedatorii, qui vectigal a mercatoribus praetereuntibus postulaverunt.

Eques etiam sacras expeditiones in terram sanctam fecit. Arma equitis erant lorica seu thorax et hasta. Tormenta bellica recentioris aetatis finis fuerunt equitum mediaevalium qui se in burgis suis receperant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Equites recentissimi

Origines equitum arte in connexu sunt cum feudis. Praesertim comitatus isti, ubi iuventus ad arma exercenda circa duces congregabatur, germini equitatus mediaevalis fuisse videntur. Item revolutio constitutionis bellicae Francorum saeculo VIII, ubi peditatus saepe in equitatus mutabantur, maximi momenti fuit. Namque semper continuandae erant exercitationes in armis, unde professio vera nasci potuit.

Sumptus magni fecerunt, ut aliquando munere equitis tantummodo divites fungi possent. Cum feuda hereditaria facta esset, etiam munus equitarium a patribus in filios traditum est. Quo saepius liberti ius in arma completum perdiderunt, eo maior respectus erga equites factus est. Inde et caeremoniae sollemnes eveniebant necnon ordines equitarii inter se diversi (e.g. quod ad insignium usum attinet). Itaque non iam praxis sed origo familiaris magis magisque valebat et status professionalis paulatim in statum natalem transiebat.

Sacrae expeditiones ad Terram Sanctam liberandam procul dubio equitatui auxiliabantur, ubi et naturaliter variae equitatuum traditiones Europaeae (e.g. Germanorum, Batavorum, Francorum) coalescebant. Addendum est momentum religiosum, quod animos elevabat et ordines varios equitum effecit. Istud emolumentum saeculis inter XI et XIV factum est, quibus et poesis aulica equitum florebat. Equitem mulieres et virtutes et festa (cum certaminibus singularibus) curare oportebat.

Educatio in equitem[recensere | fontem recensere]

Insignia equitum, Suecia

Educatio in statum equestrem aetate VII annorum incohata est, qua puer electus aut in aulam principis aut ad equitem seniorem (cui inserviret) missus est. Aetate XIV annorum promotio tironis prima facta est; secunda et ultima erat aetate XXI annorum cum titulo equitis, quae publice gladio facta est.

Ante promotionem ultimam adulescens et ieiunare et orare necnon communionem accipere debuit. Insuper duo viri dignitatem candidati confirmare debuerunt. Homo qui eques fieri intendit debuit esse christianus et virtutibus plenus. Tunc genuflexum est sine galea et clipeo inter testes. Gladii ictu tanguntur collum et humerae. Post professionem viri circumstantes neophytae gladium galeamque praebent et calcaria aurea affigi iubent. Insignia novicio propria in clipeo aut in armatura cum sententiis praesentantur.

Caballus atque arma symbolis fuerunt; quae nemini auferri debebant. Eques, si captus est, numquam ligari debet promittens se cautione data non iam nocere. Insuper vectigalia ei danda non erant, cum ipse utique ab incolis sub tutela pecuniam exigere posset. Priviliegium maximum autem erat translatio dignitatum in alios (vel in principes regesve). Quod saeculo XII venit, ut equitatus magis magisque nobilis factus est. Pace eques in burgo vitam degebat quae vita taedio erat, nisi alii equites sive peregrinatores sive cantores ambulantes visitatum venerunt.

Equites maligni et finis[recensere | fontem recensere]

Hominibus odio autem fuerunt equites gyrovagi et errantes qui praesertim in Hispania et Francia rerum gerendarum cupidi dignitatem pristinam maculaverunt. Pauci equites scientias colebant et vix rerum iuridicarum periti fuerunt, ut saepe iura sibi fortiter impetrata sunt. Inde classis equitum latronum orta est, quibus gaudio fuerunt rapinae et insidiae contra mercatores opulentos. Eos in castella abduxerunt ut pretium altum in liberationem solveretur. Inde in cursu temporum necessarium erat, ut res equestres terminarentur; interim et modus bellandi modernizatus erat et mercennarii ubique milites fuerunt. Imperator Maximilianus I ultimus eques fuisse dicitur, quo mortuo equitatus mediaevalis terminatus est. Praebendarum privilegia autem usque ad saeculum XIX manserunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joachim Ehlers: Die Ritter. Geschichte und Kultur. C.H. Beck. Monaci 2006, ISBN 978-3-406-50892-9
  • Joachim Bumke (ed.): Höfische Kultur. Literatur und Gesellschaft im hohen Mittelalter. Tertia editio, Dtv, Monaci 1986, ISBN 3-423-30170-8 (2 Bde.). (Klassiker aus der germanistischen Perspektive)
  • Michael F. Feldkamp: Vom Jerusalempilger zum Grabesritter. Geschichte des Ritterordens vom Heiligen Grab (= Propyläen des christlichen Abendlandes, Band 1), Heimbach/Eifel 2016, ISBN 978-3-86417-055-3.
  • Josef Fleckenstein: Rittertum und ritterliche Welt. Siedler Verlag, Berolini 2002, ISBN 3-88680-733-9.
  • Christopher Gravett: The Normans. Warrior knights and their castles. Osprey Publ., Botley 2007, ISBN 978-1-84603-218-9.
  • Christopher Gravett: The world of medieval knight. Bedrich Books, Neoeboraci 1996, ISBN 0-87226-277-4.
  • Andrea Hopkins: Knights. Collins & Brown, Londinii 1990, ISBN 0-89660-013-0.
  • Hans-Jürgen Kotzur (ed.): Die Kreuzzüge. Kein Krieg ist heilig. Verlag von Zabern, Moguntiaci 2004, ISBN 3-8053-3240-8
  • Heinz Meyer: Geschichte der Reiterkrieger. Kohlhammer Verlag, Stuttgardiae 1982, ISBN 3-17-007347-8.
  • Andreas Schlunk, Robert Giersch: Die Ritter. Geschichte, Kultur, Alltagsleben. Theiss, Stuttgardiae 2003, ISBN 3-8062-1791-2
  • Alan Williams: The knight and the blast furnace. A history of metallurgy or armour in the middle ages and the early modern period. Brill, Leiden 2003, ISBN 90-04-12498-5.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad equites mediaevales spectant.
  • "Knight" apud Debrett's (Anglice)
  • Expositio de equitibus Spirae anno 2003
Tituli nobilitatis: series paginarum brevium