Ecclesia Cathedralis Cantuariensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cathedralis ex aditu urbano visa.

Ecclesia Cathedralis Cantuariensis,[1] Cantuariae in Cantia sita, est una ex veterrimis clarissimisque aedificiis Christianis in Anglia, Situs Hereditatis Mundialis pars. Aedificium est cathedralis Archiepiscopi Cantuariensis, hoc tempore Iustini Welby, ducis Ecclesiae Anglicanae et universalis Communionis Anglicanae capitis et signi; qui, in rebus nationalibus et internationalibus versans, plurima ex eius officia episcopi dioecesani Episcopo Suffragano Dubrensi concedit, hoc tempore Trevor Willmott.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cathedra Augustini in Cathedrali Cantuariensi.

Christianitas in Imperio Romani saeculo tertio potens fiebatur, et auctoritate, Augustino Hipponensi saeculo quarto converso, firme crescebat.[2] Primus cathedralis episcopus fuit Augustinus Cantuariensis, olim abbas Sancti Andreae, Abbatiae Benedictinae Romae; qui, aliis dioecesibus in Anglia conditis, archiepiscopus factus est. Missus erat a Gregorio I Papa anno 596 missionarius ad Anglosaxones. Cathedralem anno 597 condidit, Iesu Christo Salvatori Sancto dicatam.[3]

Cathedralis Normannica post prolationem ab Ernulfo et Conrado effectam.
Vitrum tinctum in Cappella Trinitatis.
Corona Becketiana in orientalissima cathedralis parte interiori.
Fons ornatus in navi positus.
Campana Magnus Dunstanus appellata.

Augustinus Abbatiam Sanctorum Petri et Pauli extra moenia urbana condidit, quae tandem Augustino ipso iterum dicata est, et multa saecula fuit sepulcretum archiepiscoporum insequentium. Abbatia est Situs Hereditatis Mundi Cantuariensis pars, cum cathedrale et Ecclesia Sancti Martini Cantuariensis, antiquissimo mundi Anglici templo Christiano.[4]

Cathedralis, anno 597 condita, omnino refecta est ab anno 1070 ad 1077. Pars orientalis, saeculo duodecimo ineunte magnopere aucta, modo Gothico post incendium anno 1174 plerumque refectus est, cum maioribus productionibus orientalibus ad concursum peregrinatorum fanum Thomae a Becket vicitantium accommodandum, intra cathedralem anno 1170 necati. Navis et transepta Normanna usque ad saeculum quattuordecimum supererant, cum ad spatium structurarum praesentium creandum everterentur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rite Ecclesia Cathedralis et Templum Metropoliticum Cantuariae (Anglice Cathedral and Metropolitical Church of Christ at Canterbury).
  2. Dudley 2010:23.
  3. Canterbury Cathedral: A Virtual Tour.
  4. Labadi 2013:170.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Babington, Margaret. 1955. The Romance of Canterbury Cathedral. Raphael Tuck.
  • Blick, Sarah. 2005. Reconstructing the Shrine of St. Thomas Becket, Canterbury Cathedral. Art and architecture of late medieval pilgrimage in Northern Europe and the British Isles, ed. Sarah Blick et Rita Tekippe. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill.
  • Collinson, Patrick, Nigel Ramsay, et Margaret Sparks, eds. 1995, 2002. A History of Canterbury Cathedral. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 019820051X.
  • Cook, G. H. 1949. Portrait of Canterbury Cathedral. Londinii: Phoenix House.
  • Dudley, Colin Joseph. 2010. Canterbury Cathedral: Aspects of Its Sacramental Geometry. Xlibris Corporation. ISBN 9781450060226.
  • Farmer, David Hugh. 1992. The Oxford Dictionary of Saints. Ed. 3a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192830694.
  • Iremonger, F. A. 1948. William Temple, Archbishop of Canterbury: his life and letters. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Labadi, Sophia. 2013. UNESCO, Cultural Heritage, and Outstanding Universal Value: Value-based Analyses of the World Heritage and Intangible Cultural Heritage Conventions. Rowman & Littlefield. ISBN 9780759122567.
  • Purcell, William. 1969. Fisher of Lambeth: a portrait from life. Hodder and Stoughton. ISBN 0340029382.
  • Stahlschmidt, J. C. L. 1887. The Church Bells of Kent: Their Inscriptions, Founders, Uses and Traditions. Elliot Stock. OCLC 12772194.
  • Willis, Robert. 1845. The Architectural History of Canterbury Cathedral. Londinii: Longman. Google Books.
  • Withers, Hartley. 1897. The Cathedral Church of Canterbury. Ed. 2a. Bell's Cathedral Series. Londinii: George Bell.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • Butler, John. 2011. The Red Dean of Canterbury: the Public and Private Faces of Hewlett Johnson, Scala Publishing. ISBN 1857597362.
  • Foyle, Jonathan. 2013. The Architecture of Canterbury Cathedral. Scala Arts and Heritage Publishers. ISBN 9781857597011.
  • Guy, John. 2012. Thomas Becket: Warrior, Priest, Rebel. Random House. ISBN 1400069076.
  • Keates, Jonathan, et Angelo Hornak. 2013. Canterbury Cathedral. Scala Arts and Heritage Publishers. ISBN 9781857590272.
  • Michael, M. A. 2004. The Stained Glass of Canterbury Cathedral. Scala Arts and Heritage Publishers. ISBN 9781857593655.
  • Newman, John. 2013. Pevsner's Buildings of England, Kent: North and North East. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300185065.
  • Sparks, Margaret. 2007. Canterbury Cathedral Precincts: an historical survey. Cantuariae: Dean & Chapter of Canterbury. ISBN 9780950139203.
  • Sparks, Margaret, et Karen Brayshaw. 2011. The Library of Canterbury Cathedral. Cantuariae: Friends of Canterbury Cathedral. ISBN 9780906211632.
  • Weaver, Jeffrey. 2013. The Ancestors of Christ Windows at Canterbury Cathedral. Angelopoli: Getty Publications. ISBN 9781606061466.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cathedralem Cantuarensem spectant.