Litterae Angliae

E Vicipaedia
Isaaci Newtoni Principia, 1687.

Litterae Angliae sunt litterae in regione quae nunc est Anglia scriptae, una cum litteris a scriptoribus Anglicis alibi scriptis. Plerumque consistit in litteris Anglicis (in litteris Anglice scriptis), sed sunt exempla litterarum magni momenti in Anglia in aliis linguis conscripta.

Litterae Anglo-Latinae[recensere | fontem recensere]

Inter litteras Anglo-Latinas plerumque sunt opera ecclesiastica et historica, annos mille tractantia. Bedae Historia ecclesiastica gentis Anglorum est exemplum notabile.[1] Inter recentioria exempla operum primum Latine scriptorum sunt Utopia (1516) Thomae Mori Equitis,[2] et Nova Atlantis,[3] utopiana narratio a Francisco Bacone Equite scripta, Latine anno 1624 et Anglice (titulo New Atlantis) anno 1627 edita. Isaacus Newtonus Eques librum Principia et alia opera Latine scripta edidit.[4]

Litterae Anglo-Normannicae[recensere | fontem recensere]

Hae litterae in litteris mediaevales in lingua lingua Anglo-Normannica, et in lingua Francica Vetere consistit. Poesis epica Francica in Anglia mature apparuit.[5] Traditur La chanson de Roland in Pugna Hastingensi cantata esse,[6] et nonnulla Anglo-Normannica chansons de geste manuscripta iam exstant.[7] Pèlerinage de Charlemagne[8] solum in manuscripto Anglo-Normannico in Museo Britannico conservatum est (nunc perditum), auctore fortasse homine Lutetiensi. Veterrimum manuscriptum exstans operis La chanson de Roland est manuscriptum in Anglia exscriptum.[9] Facsimile manuscripti La Chançun de Willame Chiswick in districtu Londoniensi Iunio 1903 editum est.[10][11]

Litterae Hebraicae[recensere | fontem recensere]

Litterae Anglo-Iudaicae mediis aevis scribebantur, et cum Edictum Expulsionis efficax faceretur, finem cepit. Momentum repetierunt, pars traditionis omnino novae, cum Iudaismus ad Angliam rediret. Saeculo autem tredecimo, solum pauci auctores, inter quos erant Moyses Londindiensis, Berechiah de Nicole, Aaron Cantuariensis, et Elias Londiniensis, nobis noti sunt, una cum Iacobo ben Iudah Londiniensi, auctore operis de ritu Etz Chaim, et Meïr Nordovicensi, poeta liturgico.[12]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]