Roman numeral 10000 CC DD.svg

Carolus I (rex Angliae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus I, Angliae rex

Carolus I (Anglice Charles I; 16001649) ab anno 1625 usque ad mortem fuit Angliae, Scotiae, et Hiberniae rex.

Carolus I secundus fuit filius Iacobi VI, Scotiae rex, qui post Elisabethae I mortem factus est Angliae rex nomine Iacobi I. Mater Caroli Anna fuit princeps Daniae. Die 14 Novembris 1616 Carolus factus est Cambriae princeps, et 27 Martii 1625 coronatus nomine Caroli I Angliae, Scotiae, Franciae, Hiberniaeque regis. Coronatio die 2 Februarii 1625 Vestmonasterii facta est.

Carolus I 13 Iunii 1625 Henriettam Mariam filiam, religionis Catholicae, Henrici IV regis Franciae atque Mariae de Medici, duxit. Quattuor filios et quinque filias habuerunt:

Carolus rex visus a tribus lateribus

Uxor religionis Catholicae Caroli I non grata erat Puritanorum factioni auctoritatem possidenti magnam in Parlamento. Carolus modo regis absoluti Parlamenti iura neglegebat sine approbatione Parlamenti tributa decernens.

Carolus I Parlamentum oravit, ut approbaret portoria portuum. Inopinate Parlamentum approbationem unius regi anni dedit nec approbationem totius temporis regis. Conflictiones inter regem Parlamentumque, quae iam fuerant rege Iacobo I, maiores factae sunt. Itaque Carolus Parlamentum dissolvit.

Ratione rei publicae gerendae exteriore Caroli bellum coeptum est cum Hispania. Carolus iussit Parlamentum convenire, ut approbaret pecuniam, qua ei opus fuit ad bellum gerendum.

Parlamentum postulationes quattuor in "Petition of rights" lege fecit, quae regi agnoscendae fuerunt. Iussu regis partes Parlamenti sunt prehensae atque Parlamentum iterum dissolutum. Undecim annos nullus Parlamentum convenit. Rex Anglicus se recepit e bellis in Europa gessis.

Ab anno 1632 iuvantibus Duce Straffordi et Archiepiscopo Cantuariae Gulielmo Laud regebat. Etiam iudiciis propiis Anglia recta est. Cella Stellarum iura pertinentes ad terram, Commissio Alta illa pertinentes ad ecclesiam impetrata sunt.

Episcopus Londinii abolere voluit iura Ecclesiae Presbyterianae in Scotia et hic Ecclesiae Anglicanae dare iura. Scotici non approbaverunt id et conflictiones factae sunt. Copiae Scoticae invaserunt Angliam.

Die 23 Aprilis 1640 Parlamentum iterum convenit, quia Carolo pecunia opus fuit ad bellum contra Scoticos gerendum. Paucis diebus post, 5 Maii 1640, Parlamentum iterum dissolutum est.

Die 3 Novembris 1640 Parlamentum iterum convenit. Duce Ioanne Pymo Dux Straffordi accusatus proditionis magnae causa. Carolus I, qui periculum regno suo visit, affirmavit capitis damnationem Straffordi. Die 12 Maii 1641 consulator pensissimus Caroli carnificatus est.

Rex ceteras res a Parlamento postulatas fecit. Parlamento fuit serissime tres post annos conveniendum, conventus non fuit sine approbatione Parlamenti dissolvendus. Cella Stellarum atque Commissio Alta dissolutae, sed Carolus I etiam sectatores habuit in Camera Inferiore. Cum Carolus conaretur Pymum prehendere, maxime fuit sine effectu. Rex fugit Londinio. 1642 id causa fuit belli civilis Angliae.

Regis copiae primo efficaces fuerunt, sed annis 1644 apud Marstone Moore et 1645 apud Naesbeiam maxime victae sunt. Duce Olivario Cromwelle Caroli adversi vicerunt.

Carolus I prehensus a Scoticis. Interea Cromwell potentiam in Parlamento susceperat, postquam expulerat adversos politicos suos. Iudicium factum est, quod Carolum capitis damnavit proditionis magnae causa. Die 30 Ianuarii 1649 Carolus I prope domum nominatam Banqueting House carnificatus. Potentia regis suscepit Olivarius Cromwell regens Angliam Dominus Protector. Die 7 Februarii 1649 Carolus I sepultus est sepulcreto Henrici VIII sito Barcsciriae. {?}

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • I have diahria Encyclopædia Britannica
Reges Angliae 1066–1707
Royal Arms of England.svg
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702