Jump to content

Asia (provincia Romana)

E Vicipaedia
(Redirectum de Asia (provincia romana))
Vide etiam paginam discretivam: Asia (discretiva).
Provincia Asiae.

Asia fuit provincia Romana, inter annos 133 et 129 a.C.n. condita. Caput provinciae Ephesus erat.

Olim regnum Pergamenum fuerat. Cuius rex ultimus Attalus III anno 133 a.C.n. regnum Romanis ex testamento reliquit. Sed Aristonicus, frater Attali, Romanis exercitibus restitit et non antea, quam ille victus est, Romani anno 129 Asiam in provinciam redigere potuerunt[1]. Cum Asia provincia ditissima esset, publicani eam diripiebant. Itaque Mithridates VI, rex Ponti, qui anno 88 a.C.n. provinciam occupavit Romanos omnes, qui in provincia habitaverant, necare iussit. Lucius Cornelius Sulla Felix provinciam a Mithridate liberavit et eius amicos poena affecit. Provincia magnam poenam, i.e. pecuniam dare debuit. Octavianus Augustus Asiam proconsulibus senatoriis dedit, qui quotannis electi ius dicebant. Vectigalia provinciae a procuratoribus equestri ordine administrabantur. Anno 250 e parte provincia Phrygia et Caria nova provincia constituta est. Diocletianus denique Asiam in septem provincias dividit, quae novam Dioecesem Asianam a vicario administratam constituerunt. Asia provincia mansit valde diminuta circum urbem Ephesum.

Administratores

[recensere | fontem recensere]

Ut ante dictum est, provincia a proconsulibus per singulos annos administrabatur. Hi per tredecim conventus ad ius dicendum iter faciebant. Tres legati et quaestor eorum auxilio adfuerunt. Praeterea initio singulus procurator equestri ordine, deinde secundus in Phrygia pecuniam e provinciam exactam administraverunt. De nominibus plerisque proconsulum novimus, quae in indice proconsulum Asiae invenies.

Praeter caput Ephesum Asia alias urbes magnas habuit:

Ad provinciam etiam nonnullae insulae magnae pertinebant:

  1. Strabo, Geographica XIV.1.38

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Asiam provicniam Romanam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 38°24′0″N 28°18′0″E • GeoNames • Pleiades
Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)