Magnesia ad Maeandrum

E Vicipaedia
Propylaea Magnesiae

Vide etiam paginam discretivam: Magnesia (discretiva)

Magnesia vel Magnesia ad Maeandrum (Graece Μαγνησία ἡ πρὸς Μαιάνδρῳ seu Μαγνησία ἡ ἐπὶ Μαιάνδρῳ) antiqua fuit urbs in Ionia regione, inter ceteras urbes numero incolarum et opulentia per mercaturam primum locum adepta, quod commode inter Prienem, Ephesum et Trallem sita erat. Nomen traxit ab Magnetibus Thessalicis qui urbem initio una cum quibusdam Creticis condiderunt. Cognomen ad Maeandrum ei tributum est distinguendi Magnesiam ad Sipylum causa.

Tractus circa urbem fertilissimos fuisse aptissimosque in vinis, ficis atque cucumenibus colendis traditur. Urbs ipsa sub monte Thorax ad ripam parvulae amnis nomine Lethacus instituta est, cuius cursum praeterita Epheso influx in Maeandrum flumen destinavit. 20 ferme chilometra afuit ab urbe Miletus. Reliqua antiquae urbis prope vicum hodiernum Turcicum Tekin haud procul ab Aydin collocata sunt.

Magnesia etsi ex situ inter urbes Ioniae existimaretur in foedus Ionicum tamen acceptum non est quod initio ab Aeoliis Thessaliae ortis condita esset. Non liquet Magnesiam aliquo tempore a Lydis regnatam esse necne. Constat urbem sub dicionem Persarum cecidisse aliquotiensque a Cimmeriis vastatam esse. Recentioribus temporis urbs rei publicae Romanae favit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Magnesia volventibus annis adeo convalescit ut immo cum Epheso de principatu urbium Ioniae in certamen venit. Tamen circa annum 726 a.C. et iterum 660 a.C. a Cimmeriis capta eversaque est. Mox autem a coloniis Milesiis recondita est aut ut a Athenaeo traditur ab Ephesiis. Satrapes Persici saepe in palatio Magnesiano residere solebant.

Saeculo quinto profugus Athenaeus Themistocles in Persiam iter fecit, ut inter comites Artaxerxis Persarum regis acciperetur, Magnesiae urbi praefectus est ut familiam suam sustineret.

Aetate Hellenistica Antiocho III Magno a Romanis in acie victo Asiaque Minore expulso urbs ad Pergamenum regnum pertinebat. Videtur ut status urbis hoc ex tempore deminutus est quod scriptores eius rarissime iam mentionem fecerunt quamvis et Plinius maior et Tacitus eam breviter tractent. Hierocles urbem inter sedes episcopales Asiae numeravit, ex diplomatis inventis scimus eam brevi tempore etiam Meandropolem nuncupatam esse. Urbs Aureliano et postea Gallieno imperatoribus adhuc exstans per nummos attestata est.

Monumenta[recensere | fontem recensere]

Magnesiae templum Dindymene dicatum erat, dicta mater deorum; cuius antistes quaedam filia aut uxor ipsa Themistoclis fuisse dicitur. Strabo[1] nobis tradit templum non iam exstitere quod situs urbis alio motus sit, etsi nullas notiones huius eventus apud alios scriptores invenimus.

Novam urbem a Strabone descriptam templum Dianae Leucophryenae habuisse commemoratur, quod amplitudine atque opulentia thesaurorum solum a templo Ephesico superatum esse concedit, venustate atque concordia partium pro primo totius Asiae Minoris existimavit. Hoc templum a Vitruvio ab architecto Hermogene Ionico more exstructum esse descriptum est. Utriusque templi hodierno tempore paucae solum spoliae relictae sunt.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica XIV.1.40

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bean, G. E. "Magnesia ad Maeandrum." In The Princeton Encyclopedia of Classical Sites. Princeton, N.J.: Princeton University Press. 1976. (Anglice)