Aristonicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aristonicus vel Eumenes III (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 129 a.C.n.) usurpator vel ultimus rex Pergami fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Aristonicus filius nothus Attali II regis Pergami fuit.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Attalus III rex, quia filios non habuit, anno 133 a.C.n. ex testamento populo Romano regnum tradidit. Urbibus regni autem libertatem proposuit. Attalo mortuo Aristonicus regnum appetivit atque sibi nomen Eumenes III assumpsit. Urbes Graecae - in primis Pergamum etEphesus - ei resistebant, sed apud incolas non Graecos et agricolas et praesertim servos multum potuit. Fautores suos Heliopolitas[1] appellabat. Mox tamen Bithynorum rex Nicomedes et Cappadocum reges auxilia adversus eum miserunt et Romani novam provinciam sibi propositam expugnare coeperunt. Anno 130 a.C.n. Aristonicus consularem Publium Licinium Crassum Divitem Mucianum in se missum interficiendum curavit. At successor Licinii Marcus Perperna eum circumvenit atque ad deditionem coegit. Aristonicus Romam latus ibique necatus est[2].

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Id est 'Solis cives' ː Strabo, Geographica XIV.1.38
  2. Diodorus Siculus XXXIV; XXXV 2,26; Plutarchus, Flamininus 21,10; Gracchus 20,5-7; Publius Annius Florus I 35