Apamea (Phrygia)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva)

Wikidata Apamea (Phrygia)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 38°4′18″N 30°9′56″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Turcia, Acroenus

Apamea ad Maeandrum (hodie Dinar in Turcia) erat urbs antiqua a rege Antiocho I (281-261 a.C.n.) in Phrygia prope fontem Maeandri fluminis condita. Ita nominata est in honorem Apamae, matris regis, filiae Spitamenis, quae uxor fuit Seleuci I (quam ob rem fuerunt plures urbes "Apamea" dictae, inter quas nobilissima in Syria).

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam Romani et rex Pergamenus Attalus I Antiochum III apud Magnesiam ad Sypilum vicerunt, pax inter victores et victos Apameae anno 188 a.C.n. pacta est : e qua ipsa urbs regno Pergameno Attalidarum attributa est. Cum Attalus III regnum Romanis anno 133 a.C.n. testamento legavit, Apamea urbs provinciae Asiae facta est. Plurimi nummi Apameae, sive tempore regni Pergameni sive sub imperatoribus Romanis, percussi usque ad nostrum tempus pervenerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]