Latinitas nondum censa

Sosibius (Ptolemaei IV minister)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sosibius (Graece Σωσίβιος) fuit minister regis Ptolemaei IV; post cuius mortem (anno 204 a.C.n.) Sosibius cum Agathocle coniurationem fecit ad reginam Cleopatram necandam regnumque pro puero Ptolemaeo V gubernandum. Sosibio anno 203 a.C.n. mortuo, Agathocles minister principalis et regens factus est.

An hic Sosibius filius fuerit anterioris Sosibii Tarentini, qui dux somatophylacum regis Ptolemaei II meruit,[1] non constat. Ipse filios duos genuit, scilicet Ptolemaeum et Sosibium.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]