Marcus Livius M.f. Salinator

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Livius M.f. Salinator (natus 254 a.C.n., mortuus paulo post annum 204 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus fuit, in domo patris a poeta liberto Lucio Livio Andronico eruditus est. Uxor eius Calavia filia summi magistratus Capuae fuit. Filium habuit Gaium Livium M.f. Salinatorem, qui anno 188 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Salinator anno 219 primo consulatum gessit. Collega eius Lucius Aemilius Paullus erat. Hoc anno vicerunt Demetrium Pharium Secundo Bello Illyrico effecitque ut Demetrio fugiendum esset ad regiam Philippi V[1]. Triumphaverunt, sed ambo propter praedam repetundam accusabantur, sed Livius solus damnatus est[2]. Hac re laesus se recepit in fundum suum neque Secundo Bello Punico interfuit. Non prius quam 208 iterum ad rem publicam accessit et anno 207 consul II electus est, una cum Gaio Claudio Ti.f. Nerone, qui in iudicio contra eum testimonium dixerat. Ambo consules Poenos ad flumen Metaurum vicerunt. Livius de Carthageniensibus triumphavit[3]. Anno 207 dictator ad comitias habendas erat, anno 206/205 proconsul in Etruria fuit, anno 204 in Gallia Cisalpina contra Magonem. Tum etiam cum Claudio Nerone censor fuit, inter alia Templum Iuventutis aedificaverunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius III 16,7; 18-19; Zonaras VIII 20
  2. Frontinus, Strat., IV 1,45
  3. Polybius XI 1-3; Titus Livius, op.cit., XXVII 43-51; XXVIII 9,2-17


Antecessores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus et Quintus Mucius P.f. Scaevola
Consul
219 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio Paullo
Successores:
Publius Cornelius L.f. Scipio et Ti. Sempronius C.f. Longus
Antecessores:
Marcus Claudius Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus
Consul
207 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Ti.f. Nerone
Successores:
Quintus Caecilius L.f. Metellus et Lucius Veturius L.f. Philo