Jump to content

Ptolemaeus IV (rex Aegypti)

E Vicipaedia
Ptolemaeus IV Philopator

Ptolemaeus IV Philopator I (Graece Πτολεμαῖος Φιλοπάτωρ) fuit rex Aegypti. Natus est post annum 240 a.C.n., mortuus anno 204 a.C.n.. Fuit filius Ptolemaei III. Anno 221, post mortem patris rex factus est et sequenti anno Arsinoen III, sororem suam in matrimonium duxit. Quae nunc una cum Ptolemaeo Aegyptum regnavit. Quamquam semper fuit obnoxius amicorum et amicarum, tamen in pugna apud Raphiam anno 217 a.C.n. victor erat contra Antiochum III, regem Syriae. Anno 206 a.C.n. in Aegypto superiore motus contra Ptolemaeum coepit, duce rege vel usurpatore Hyrgonaphore (Horwennefer), qui a filio Ptolemaeo V tandem suppressus est.

Anno 204 a.C.n. mortuus est, uxor eius Arsinoe III paulo post caesa est. Successit ei filius Ptolemaeus V.

Fontes de regno Ptolemaei IV

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • M. Alliot, "La Thébaïde en lutte contre les rois d'Alexandrie sous Philopator et Epiphane (216-184)" in Revue belge de philologie vol. 29 (1951) pp. 421-443
  • "Ptolemy IV, Philopator" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) p. 217 ff.
  • G. Marasco, "La valutazione di Tolemeo IV Filopatore nella storiografia greca" in sileno vol. 5/6 (1979-1980) pp. 159-182
  • W. Huß, Untersuchungen zur Außenpolitik Ptolemaios' IV. Monaci: Beck, 1976

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Antecessor:
Ptolemaeus III Euergetes
Rex Aegypti e familia Lagidarum
(222-204)
Successor:
Ptolemaeus V Epiphanes