Gaius Lutatius Catulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Lutatius C.f. Catulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 203 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gaius Lutatius C.f. Catulus consul anni 242 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lutatius anno 220 a.C.n. una cum Lucio Veturio L.f. Philone consul fuit, forsitan consul suffectus. Contra Gallos certans usque ad Alpes montes processit[1]. Anno 218 IIIvir ad colonias Cremonam et Placentiam condendas a Gallis captus[2] neque ante annum 203 liberatus est[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zonaras VIII 20,10
  2. Polybius III,40,9.
  3. Titus Livius, Ab urbe condita, XXX 19,6-8


Antecessores:
Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus
Consul
220 a.C.n.
suff. cum
suff.: Lucio Veturio L.f. Philone
Successores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator