Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tiberius Sempronius Longus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius eius Tiberius Sempronius Ti.f. Longus anno 194 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De consulatu et pugna Trebiana[recensere | fontem recensere]

Sempronius anno 218 consul fuit, una cum Publio Cornelio L.f. Scipione. Secundo Bello Punico exorto a senatu in Africam missus est ad urbem Carthaginem oppugnandam  ; magnis apparatibus Lilybaei adhuc operam dabat et iam Melitam insulam expugnaverat, cum e Sicilia revocatus in Galliam Cisalpinam properanter ire iussus est, Hannibale imperatore Carthaginiensium trans Alpes in Italiam iter facere nuntiato[1]. Scipionen, alterum consulem, ad flumen Ticinum equestri proelio victum et saucium prope Placentiam convenit atque eisdem castris copias suas consules collocarunt. Quia integer corpore erat Tiberius Sempronius toti exercitui praefuit et invito collega[2] proelium mense Decembri[3] ad flumen Trebiam commisit ubi ab Hannibale victus est. In hac pugna multa ob superbiam et arrogantiam peccasse dicitur, ut qui lacessitus ab hostibus milites ieiunos e castris eduxit atque eos per aquam gelidam Trebiae recentibus imbribus auctae tramisit, atque postremo in insidias incidit, velut ac si putasset Romanos tantum visos iam victores fore[4]. Quae mala fama usque ad modernas litteras miserum Sempronium persecuta est. Nam poeta José-Maria de Heredia ita de eo scripsit :

Sempronius Consul, fier de sa gloire neuve,
A fait lever la hache et marcher les licteurs[5].

Mense Ianuario anni 217 Romae comitia consulum habuit, deinde in hiberna rediit[6].

Quid post consulatum gesserit[recensere | fontem recensere]

Anno 215 Hannonem imperatorem Poenorum apud oppidum Grumentum vicit[7]. Anno 210 a.C.n. decemvir sacris faciundis mortuus est[8].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius III 40-41
  2. Polybius III 70
  3. Polybius III 72,3.
  4. Polybius III 68-75.
  5. 'La Trebbia' in Les Trophées (1893) : 'Sempronius consul gloria nova superbus/Securim sustulit et lictores promisit.'
  6. Titus Livius, Ab urbe condita, XXI,63; Polybius III 71-74
  7. Titus Livius, op.cit., XXIII 37
  8. Titus Livius, op.cit., XXVII 6,16


Antecessores:
Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator
Consul
218 a.C.n.
cum
Publio Cornelio L.f. Scipione
Successores:
Gnaeus Servilius P.f. Geminus et Gaius Flaminius C.f. II