Jump to content

Marcus Fabius M.f. Buteo

E Vicipaedia

Marcus Fabius M.f. Buteo (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 216 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Frater eius Numerius Fabius M.f. Buteo erat, qui anno 247 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ipse Marcus Fabius Buteo anno 245 a.C.n. inter Primum Bellum Punicum una cum Gaio Atilio A.f. Bulbo consulatum gessit. Fabius in Sicilia bellum contra Poenos gessit. Anno 241 censor fuit. Plerique historici hodie putant Marcum Fabium Buteonem legationis ducem fuisse (potius quam Quintum Fabium Cunctatorem) quae vere anni 218 mandatu senatus populique Romani de Sagunto Hannibali oppugnato Carthaginem missa Poenis senatoribus iniunxit ut sive bellum sive pacem eligerent[1]. Certe de illa legatione Plutarchus in Fabii Maximi biographia silet. Quisquis ille fuit Fabius, e toga sinum effecit atque inde sive pacem sive bellum ut mallent eis daturum adfirmavit. Qui responderunt quod ipse vellet: ita secundum bellum Punicum indictum est. Anno 216 post cladem apud Cannas acceptam Buteo dictator sine magistro equitum nominatus est[2].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Praecipui fontes antiqui: Titus Livius XXI.18. Polybius III.20.6 et 33.1-4. Silius Italicus I.676-694. Dio Cassius, Fragmentum 54.
  2. Titus Livius, ab urbe condita XXIII 22
Antecessores:
Manius Otacilius C.f. Crassus II et Marcus Fabius C.f. Licinus
Consul
245 a.C.n.
cum
Gaio Atilio A.f. Bulbo
Successores:
Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus II