Gnaeus Cornelius Scipio Calvus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Cornelius Scipio Calvus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Cornelius Scipio anno 259 a.C.n. consul fuit, frater Publius Cornelius L.f. Scipio anno 218 a.C.n. eodem magistratu fungebatur. Et filii summum magistratum adepti sunt: Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica anno 191 a.C.n. consulatum gessit atque Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus anno 176 consul mortuus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De consulatu[recensere | fontem recensere]

Calvus anno 222 una cum Marco Claudio Marcello consulatum gessit[1]. Consules illius anni Mediolanum, caput Insubrum, vi ceperunt. Tunc demum omnes gentes Celticae Galliam Cisalpinam incolentes Romanis sese in fidem dederunt atque hic annus finis fuit belli Gallici.

De militia in Hispania[recensere | fontem recensere]

Anno 218, ineunte secundo bello Punico, Gnaeus fratrem Publium comitatus est, qui tunc consul contra Carthaginienses in Hispaniam missus erat. Postquam Massiliam appulerunt atque Hannibalem Rhodanum flumen iam transire compertum habuere, Publius fratrem exercitui in Hispaniam iter facienti praefecit, ipse vero in Italiam redire properavit, Hannibali obviam iturus[2]. Paucis mensibus eodem anno Gnaeus civitates et gentes inter Hiberum flumen et montes Pyrenaeos sitas, quas ex itinere Hannibal sive persuadendo sibi conciliarat sive vi subegerat atque Hannoni custodiendas tradiderat, in potestatem suam redegit. Quin etiam Hannonem imperatorem Carthaginiensium atque ducem Illergetorum Indibilem acie vicit et captivos fecit[3]. Simul impedimentis militum qui Hannibalem in Italiam secuti erant ibi relictis potitus est. Quibus factis Tarracone hiemavit.

Anno 217 a.C.n. navarchum Hasdrubalis Himilconem ad ostium Hiberi fluminis navali proelio vicit[4]. Tunc Romani maris domini fuere atque frater Publius cum viginti navibus longis Roma advenit[5] : ambo fratres, ut initio belli decretum erat, 'bellum Hispanicum' simul gesturi erant. Hiberum flumen transiere, classe praeter litus exercitum comitante. Usque ad Saguntum progressi sunt ubi per fraudem obsides quos Carthaginienses pignus fidei a gentibus Hispaniae acceperant, reciperare atque propinquis reddere potuerunt.

Postea una cum fratre feliciter contra hostes per plures annos pugnavit donec anno 211 primo frater deinde ipse Gnaeus ab hostibus victus et necatus est[6] : etenim in turrim confugit cui Poeni ignem iniecerunt ita ut Gnaeus vivus combustus sit[7]. Publius Cornelius Scipio Africanus eius successor imperator Romanorum in Hipania factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius II 34,1
  2. Pol. III,49.
  3. Polybius III 76,6; Titus Livius, Ab urbe condita, XXI 60, 1-9.
  4. Polybius III,96.
  5. Polybius III,97.
  6. Titus Livius, op.cit., XXV, 34-36
  7. Appianus, Iber. XIV-XVI.


Antecessores:
Gaius Flaminius C.f. et Publius Furius Sp.f. Philus
Consul
222 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello
Successores:
Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus