216 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 216 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (221 a.C.n.) · 220 a.C.n. · 219 a.C.n. · 218 a.C.n. · 217 a.C.n. · 216 a.C.n. · 215 a.C.n. · 214 a.C.n. · 213 a.C.n. · 212 a.C.n. · 211 a.C.n. · (210 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Secundum bellum Punicum[recensere | fontem recensere]

  • Post dictaturam Quinti Fabii res Romanae ad consules ordinarios rediere qui hoc anno fuerunt L. Aemilius Paullus (candidatus optimatibus gratus) et C. Terentius Varro (plebei gratus).
  • Diu uterque exercitus in hibernis castris remansit, non multum inter se distantibus. Tandem ineunte aestate Hannibal, qui hostes ad proelium adducere cupiebat, Cannarum arce, quod horreum frumentarium exercitus Romani in Apulia erat, potitus est. Tunc senatus proelium committere decrevit. Ad unam aciem, quod numquam antea acciderat, utrumque consulem et plures consulares cum octo legionibus (id est circiter octoginta milibus hominum, sociis quoque numeratis) miserunt Romani. Contra Hannibal circiter quinquaginta milia hominum habebat.
  • 2 Augusti : nihilominus Romani apud Cannas, victi a Poenis, paene totum exercitum amiserunt, quae fortasse maxima clades in historia Romana fuit.
  • Hieme 216-215 a.C.n. praetor Lucius Postumius Albinus, adversus Gallos in Cisalpinam missus, in insidias incidit atque cum duabus legionibus periit. Paene decem legiones uno anno perierant!

Regna hellenistica[recensere | fontem recensere]

  • Antiochus III societatem cum Attalo I init adversus Achaeum qui, quamquam a regibus Seleucidis Asiae Minori praepositus, secesserat atque se ipsum regem appellaverat. Qua societate fretus magnum exercitum ducens Antiochus Taurum superat.
  • Aegypti qui priore anno ad bellum contra Antiochum armati erant, post victoriam magnam seditionem adversus Graecos et regem Ptolemaeum IV movent.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]