Oecozona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Oecozona est latissima superficiei orbis terrarum divisio biogeographica, secundum exemplaria distributionis organismorum terrestrium. Magnas delineant superficiei Terrae regiones, intra quas organismi se diutissime in solitudine evolverunt, a proprietatibus geographicis separati, sicut oceani profundi, deserta lata, et alti montes perpetui, qui profectionem circumscripserunt.

Nomina oecozonarum ad monstrandos generales organismorum greges secundum biogeographiam communem adhibentur. Oecozonae regnis floristicis botanicae vel regionibus zoographicis zoologiae congruunt. Proprietates oecozonarum ex evolutionaria organismorum quos continent historia dependent. Eae sunt dissimiles biomatum?, etiam maiores "typi habitationis" appellata, qui sunt divisiones superficiei Terrae secundum formam vitae, vel adaptationem plantarum et animalium ad res climaticas, solum, et alias condiciones. Biomata? a simili vegetatione climactica distinguuntur. Quisque oecozona nonnulla biomata? comprehendere potest. Tropicae et subtropicae foliorum latorum silvae humidae in America Media, exempli gratia, silvae in Nova Guinea genere vegetationis et structurae, climate, solis, etc., fortasse sunt similes, sed hae silvae a plantis animalibusque quibus sunt variisimae historiae evolutionariae habitari possunt.

Exemplaria distributionis plantarum et animalium in oecozonis orbis terrarum a rationibus tectonicae laminarum formata sunt, quae maria terrasque per historiam geologicam refecerunt.

Oecozona Area Notae
Millio chiliometrorum quadratorum Millio milium quadratorum
Palaearctica Formula:Convert/km2 inter quam plurimum Eurasiae et Africae Septentrionalis
Nearctica Formula:Convert/km2 inter quam plurimum Americae Septentrionalis
Afrotropica Formula:Convert/km2 inter quam Africa sub-Sahara
Neotropica Formula:Convert/km2 inter quam America Australis et Mare Caribicum
Australasia Formula:Convert/km2 inter quam Australia, Nova Guinea, et insulae propinquae. Septentrionales huius zonae fines Linea Wallaceana appellatur.
Indomalaesia Formula:Convert/km2 inter quma Subcontinens Indicus et Asia Meridio-Orientalis
Oceanica Formula:Convert/km2 inter quam Polynesia, Melanesia, Micronesia, Nova Zelandia, et nonnullae Australiae partes
Antarctica Formula:Convert/km2 inter quam Antarctica
Sex ex octo oecozonis      Nearctica      Palaearctica      Afrotropica      Indomalaesia      Australasia      Neotropica      Oceanica et Antarctica oecozonae non monstratae

Systema WWF systematis Udvardy late est simile, cuius principalis discrepantia est delineatio oecozonae Australasianae quod ad oecozonas Antarcticam, Oceanicam, et Indomalaesiam pertinet. In systemate WWF, oecozona Australiana Australiam, Tasmaniam, insulas Wallaceae, Novam Guineam, insulas Melanesiae Orientalis, Novam Caledoniam, et Novam Zelandiam comprehendit. Regnum Australianum Udvardy Australiam et Tasmaniam solum comprehendit; ille autem Wallaceam in Regnum Indomalaesianum digerit, Novam Guineam, Novam Caledoniam, et Melanesiam Orientalem in Regnum Oceanianum, et Novam Zelandiam in Regnum Antarcticum.

Bioregiones[recensere | fontem recensere]

Systema WWF praeterea ecozonas in bioregiones dividit, quae "geographici oecoregionum fasciculi qui nonnulla habitationum genera comprehendere possunt, sed maiores coniunctiones biogeographicas habent, praecipue in gradibus taxinomicis altioribus quam gradus speciei (generis, familiae)" habentur. Bioregiones WWF sunt:

Pinacotheca oecozonarum[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Udvardy, M. D. F. 1975. A classification of the biogeographical provinces of the world. IUCN Occasional Paper 18. Morges, Switzerland: IUCN.