Latinitas nondum censa

Protevangelium Iacobi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae est liber mythistoricus de origine Mariae virginis et de infantia Iesu Christi, Graece compositus post annum 150 ab auctore quodam nec Iudaeo nec Palaestinam cognoscenti, sed Iacobo Iesu fratri tributus.

Huius libri recensiones Graecae nonnullae servantur in libris manu scriptis antiquis et mediaevalibus fere triginta. Etiam extant versiones in linguis Syriaca, Armeniaca, Georgica, Aethiopica, Coptica, Slavonica. Olim exstiterat sine dubio versio Latina quae vel causa heterodoxiae expuncta est vel potius e favore eiecta a Libro de infantia mediaevali. Versionem novam Latinam protevangelii edidit G. Postel Basiliae anno 1552.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edgar Hennecke, Wilhelm Schneemelcher, R. McL. Wilson, New Testament Apocrypha (Londinii: Lutterworth Press, 1963) vol. 1 pp. 370-388. (Anglice)
  • M. R. James, The Apocryphal New Testament (Oxonii: Clarendon Press, 1924) pp. 38-49. (Anglice)
  • M. Testuz, Papyrus Bodmer V: Nativité de Marie (1958). (Graece, Francogallice)