Sanctus Iacobus Minor

E Vicipaedia

Iacobus minor, imago anno 1850

Iacobus, qui dicitur Minor, filius Alphaei sive Cleopae et Mariae, frater Ioseph et Simonis et Iudae Thaddaei, Domini sobrinus erat. Ob austeram vitam, diligentem orationem et constantem Legis observationem magnam adeptus est auctoritatem inter Christi discipulos. Resurrectionis Iesu testis, locum ita eximium inter fratres cepit, ut Ecclesiae columna videretur esse. Eum Petrus, postquam a carcere liberatus esset, de liberatione docere curavit; ad eum videndum Paulus Hierosolymam petivit. In Concilio Hierosolymitano contionatus, fratres animadvertit, ne gentes paterentur Legibus Moysi inquietari. Ecclesiae, quae est Hierosolymae, per triginta annos praefuit. Pro Iudaeis per orbem dispersis, qui christianam religionem sequebantur, epistulam scripsit. Aetate provectus, a pinnaculo templi protrusus, conterito capite, interfectus est, anno sexagesimo altero.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. (Lucas 6:13-16, Vulgata)

Instrumenta personalia