Facultas (universitatis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Facultas est terminus qui late significat professorum communitatem in universitatibus, scholis, aut academiis. Natura huius communitatis exacta multum pendet in instituti moribus.

Europa et alibi[recensere | fontem recensere]

In Europa et multis mundi nationibus, facultas dicitur specialis divisio professorum, qui artes quasdam, sicut artes liberales aut artes medicas, seorsus in universitatibus academiisque docent. Usus huius nominis, ex universitate Lutetiae saeculo XII ortus, provenit quod professores re vera facultatem specialem universitati dant quasdam artes docendi.

Hoc sensu exempli gratia facultates universitatis Lutetiae veteres erant:

Hodie autem habent quoque

et aliae.

America Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

In America Septentrionali mos est appellare facultatem omnes professores cuiusdam universitatis, quia professores cunctim universitati facultatem docendi dant; ergo universitati cuidam dicitur esse:

  • facultas
  • scholastici
  • auxiliares
  • grapheocrates