Scientia religionum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Scientia religionum (etiam: scientia de religionibus) disciplina scientifica est, quae spectat ad religiones toto in orbe terrarum nunc et olim.

Duae sunt religionum investigandarum rationes, quarum una religiones tamquam societatibus seiunctas tractat, atque quarum altera religiones tamquam societatibus obnoxias tractat.

Religio apud Romanos antiquos[recensere | fontem recensere]

Cicero scribit in opere suo De natura deorum (II,71-72):

non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. [72] nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, [i] sunt dicti religiosi ex relegendo, [tamquam] elegantes ex eligendo, [tamquam] [ex] diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes; his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen alterum laudis.

Lactantius scribit in opere suo Divinae institutiones (IV.28.2-7;10):

hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo qui libro de natura deorum secundo ita dixit: [...] haec interpretatio quam inepta sit ex re ipsa licet noscere. Nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio versatur, exigua vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur?

Definitio Lactantii haud sine dubiis est, sed favetur in literatura Romantica vel in theologia.

Generatim de religione[recensere | fontem recensere]

Ethnocentrismus erat transferre verbum Latinum in culturas extra Europa. In lingua Arabica dictionarii verbum "dîn" (iussio, obsequium) nominant. In lingua Sanscrita "dharma" (ius mundi, circulus de reincarnationis, officium) inveniri potest. In lingua Sinensis (zôngjiào) et in lingua Iaponica (Shûkyô) translatio religionis combinatio ex vocabulis "progenitor"/"priores" et "schola"/"doctrina" est.

Exempla difficultatem interpretandi demonstrant.

Scientia religionum cum theologia comparata[recensere | fontem recensere]

Scientia religionum non religiosa vel iuncta cum confessione est.

Religionum studiosi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Cancik; B. Gladigow; K.-H. Kohl (ed.): Handbuch religionswissenschaftlicher Grundbegriffe, 1-5. Stuttgart: Kohlhammer, 1988-2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]