Ecclesia orthodoxa Syrorum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Sigillum Ecclesiae orthodoxae Antiochenae Syrorum

Ecclesia orthodoxa Antiochena Syrorum (Lingua Syriaca ܥܕܬܐ ܣܘܪܝܝܬܐ ܬܪܝܨܬ ܫܘܒܚܐ Ito Suryoyto Triṣath Shubħo) est ecclesia autocephala ad Ecclesias orthodoxas orientales pertinens, quae patriarchatu Antiocheno orta est. Fideles saepe, imprimis lingua Arabica, Iacobitae (يعاقبة Yaʿāqiba vel يعقوبيون Yaʿqūbiyyūn) appellati sunt, quae nomen a Iacobo Baradaeo, auctore ecclesiae autonomae, repetit. Fideles ipsi autem hanc appellationem abnuunt. Caput ecclesiae est a mense Martio 2014 Ignatius Ephraem II Karim, qui antea metropolita et vicarius patriarchalis Civitatum Foederatarum Americae occidentalium fuerat.[1] Sunt fere 2 000 000 fidelium, quorum dodrans in India habitat.[2]

Discriptio administrativa ecclesiae orthodoxae Antiochenae Syrorum[recensere | fontem recensere]

Asia occidentalis[recensere | fontem recensere]

Dioeceses ecclesiae Syro-orthodoxae medio aevo

Mundus reliquus[recensere | fontem recensere]

  • Europa
    • Archidioecesis Scandinavia
    • Vicariatus Patriarchalis Suecia
    • Vicariatus Patriarchalis Germania, monasterium Warburgense, superior Philoxenus Matthias Nayis
    • Archidioecesis Nederlandia, Losser-Glane
    • Vicariatus Patriarchalis Helvetia et Austria, monasterium St. Avgin in Arth, Helvetia
    • Vicariatus Patriarchalis Belgica et Francia
  • America
    • Vicariatus Patriarchalis Canada
    • Vicariatus Patriarchalis orientalis Civitatum Foederatarum Americae partis
    • Vicariatus Patriarchalis occidentalis Civitatum Foederatarum Americae partis
    • Vicariatus Patriarchalis Argentiniae
    • Vicariatus Patriarchalis Brasiliae
  • Oceania
    • Vicariatus Patriarchalis Australia et Nova Zelandia

Ecclesia Malankara Syriaca orthodoxa[recensere | fontem recensere]

Aedes Ecclesiae Malankarae Syriacae orthodoxae in Kandanad, Malabaria

India: 3 milliones fidels Syro-Orthodoxi (Christiani Sancti Thomae): Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Maurice Fiey: Pour un Oriens Christianus Novus. Répertoire des diocèses syriaques orientaux et occidentaux (Beiruter Texte u. Studien 49). Beryti (Beirut): Komm. Steiner (Stuttgardiae) 1993; Suppl. apud H. Kaufhold: Rez. Fiey. In: Oriens Christianus 79 (1995), p.247-263.
  • Wolfgang Hage: Die syrisch-jakobitische Kirche in frühislamischer Zeit. Aquis Mattiacis 1966.
  • Mor Ignatius Zakka Iwas I.: Die Syrisch-Orthodoxe Kirche durch die Jahrhunderte, Bar Hebraeus Verlag 1995.
  • Karl Pinggéra: Die Kirchen der syrisch-orthodoxen Tradition, in: Christian Lange / Karl Pinggéra (edd.): Die altorientalischen Kirchen. Glaube und Geschichte. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 2010, p.77–88. ISBN 978-3-534-22052-6
  • Klaus Wetzel: Kirchengeschichte Asiens. R. Brockhaus, Wuppertal 1995.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Neuer Patriarch von Antiochien gewählt (Novus patriarcha electus (die 31 Martii 2014 apud katholisch.de
  2. Vide [1] (die 14 Septembris 2012)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]