Secundum bellum Punicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praecipuae pugnae inter secundum bellum Punicum

Secundum bellum Punicum,[1] unum e maximis historiae Romanae bellis, gestum est ab anno 219 a.C.n. ad annum 201. Hoc fuit secundum ex tribus maioribus bellis inter Carthaginem et Romam gestis. Quae bella appellantur "Bella Punica" quod nomen adiectivum Latinum pro Carthaginibus fuit Punici (olim Poenici quia Phoenices Carthaginem condiderant).

Rerum gestarum brevis descriptio[recensere | fontem recensere]

Romani pugnaverunt cum Poenis in urbe Sagunto. Hannibal Barcinus necopinato itinere exercitu trans Alpes montes ducto, ut Romanos oppugnaret, exercitus consulares proeliis ad Lacum Trasimenum Trebiamque Cannasque commissis delevit. Sed P. Cornelius Scipio exercitum in Hispaniam duxit, quo loco urbem Carthaginem Novam caput gentis Barcinae cepit. Hispania capta, Hasdrubal Barcinus frater Hannibalis interfectus est, cum ferret auxilium exercitui in Italia moranti. Auxilio iam non adfuturo et Roma etiamtum libera, Hannibal Carthaginem confugit. In Africa, Hannibale duce, Poeni a Scipione victi sunt proelio ad Zamam facto. Hoc bellum Punicum alterum exitum habuit.

De proelio ad Zamam facto[recensere | fontem recensere]

Anno 202 vere aut aestate in Africa ad Zamam oppidum Scipio dux Romanorum cum Hannibale Carthaginiensi decertavit. Hic enim equitibus in utroque cornu dispositis post octoginta elephantos tres peditum acies instruxit, quarum in prima mercenarii, in secunda Afri Poenique, in tertia denique veterani collocati sunt; ille suos ita instruxit, ut elephantis, si perterriti fugam peterent, abeundi spatium esset futurum. Quae spes eum non fefellit. Nam beluae cum in fugam conicerentur, equites Hannibalis tanto damno affecerunt, ut equites Romani, quorum numerum Massinissae Numidarum regis alae auxerant, facile eos conficerent. Peditum autem acerrima pugna diu anceps erat, cum mercennarii pedem referre conati in secundam aciem Poenorum invaserunt. In tanto discrimine Hannibal, quod ex utraque acie superfuit, ad cornua transire veteranosque procedere iussit, at Scipionis iussu Romani prima acie in medio coacta secunda dextrum, tertia laevum cornu compleverunt. Qui cum Poenos multitudine facile superarent, veterani tamen loco non cessissent, nisi ab equitibus Romanis Numidisque circumventi essent. Sic autem populus Romanus hostium copiis deletis sero tandem ultus est, quam cladem ad Cannas acceperat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vell. hist. 2.38.2.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]