Emporiae
E Vicipaedia
Emporiae (graece Εμπόριον, sermone catalanico Empúries, sermone hispanico hodierno, Ampurias) urbs est antiqua a Graecis Massaliotis in Hispania condita.
Primum eam condiderunt anno 580 ante nostram aeram, coloni Phocaei e Massalia, postea Romani eam potiti sunt. Nunc pars est vici cui nomen L'Escala, in Catalonia situs.
Certamen Olympicum anni 1992 [recensere]
Anno 1992, Ludis Olympicis Barcinone Hispaniae actis, flamma Olympica nave vecta intravit primum in Hispaniam per litus urbis Emporiarum in memoriam veterum Graecorum qui olim illic vixerunt.
Quod celebravit poëta Alanus Divutius hoc carmine:
-
- Laus Emporiarum
- Emporiae, quae te fuit urbes inter Iberas
- ignis Olympiaci face sacra dignior unquam?
- Nam tu sola pie Manes et moenia prisca
- non oblita colis, celebrando festa deorum.
- Urbs vere felix tua ni bona sperneris olim!
Nexus externi [recensere]
- Situs Albini Flacci de urbe Emporiarum
- Carmen Alani Divutii in honorem urbis Emporiarum quae accepit primum facem Olympiacam