Hamilcar Barca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruinae Carthaginis

Hamilcar Barca, vel Barcas ( ex "Barak" , quod Latine fulgur sonat, vide etiam Hebraice) (natus 270 a.C.n. - obiit anno 228 a.C.n.), pater Hannibalis, fuit vir publicus et dux Punicus. Hamilcar est conditor genus Barcidarum. Iussit hortos claros Hamilcaris fieri qui stabant in "Megara, suburbio Carthaginis".

Praeclarus fuit in primo Bello Punico in 247 a.C.n. anno, cum imperium cepit in Sicilia quae tum erat praecipue in manibus Romanorum. Appulit subito in septentrionali-occidentali parte insulae cum parva manu mercenariorum, cepit oppidum in monte "Herkté", vel Pellegrino ad Panormum. Non solum potuit sustinere omnes adgressiones sed etiam incucurrit in oram Italiae meridionalis.

In anno 244 a.C.n., exercitum transtulit ad stationem similem in summo monte Ericis (Monte Sancti Iuliani) de quo poterat auxilium ferre castris obsessis in civitate vicina Drepano. Post cladem Punicam in insulis Aegatis in anno 241 a.C.n., invicta potestas Hamilcaris indomita ire in Siciliam potuit .

Quae clades, imputata imperatoribus Punicis ex vetere genere suscitauit multos iratos, non solum mercenarios qui stipendia rogabant sed etiam libyci agricolae servi facti et cives ad quos classis declivis pertinebat. Inde fuit seditio mercenariorum quae inspiravit personam litterarum Salammbônem ut librum eponymum Gustavi Flauberti. Mercenarii, servi fugitivi et pauperes agricolae quos regebat Libycus Mastho, Gallus Autariatis servusque Campanus Spendios Carthaginem obsederunt et alias urbes ut Uticam et Bizertam ceperunt. Hamilcar Barca conatus est naves efferre e portu. Postea, bello lacessivit copias seditiosorum et adduxit eos in solitudinibus vallis( in faucibus Sciae) in quibus, principe Numido adiuvante, caesi sunt omnes.

Qua victoria confecta, Hamilcar ita valuit inter populares et amicos patriae ut inimici non potuerunt impedire quin fieret imperator exercitus Punici et dominus Carthaginis.

Dilecto exercitoque novo exercitu qui incucurrit in Numidiam, iussit iter facere in Hispaniam (236 a.C.n. anno)in qua sperabat novum imperium condere ut compensaret Siciliam Sardiniamque perditas. Ex quibus castris volebat ulcisci in Romanos. Per octo annos, domi militiaeque, fines vastos in Hispania, uberes in metallis, exercitumque paene ex ibericis viris ferocibus compositum creavit. Helika obsessa, subito mortuus est et consilia perierunt.

Hamilcar longe inter ceteros Carthaginienses temporis sui eminebat domi militiaeque amore patriae. Solus Hannibal filius eius virtutibus excessit eum quem informabat in odio in Romam ut ei succederet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!