Far

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Triticum turgidum ssp. dicoccon
Farris spicae.
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Liliopsida
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Genus: Triticum
Species: Triticum turgidum
L.
Binomen
Triticum turgidum ssp. dicoccon
(Schrank) Thell.
Hic articulus ad far, Triticum turgidum ssp. dicoccon spectat. Si vis Triticum spelta, inspice s.v. Spelta.

Far farris, n., est Tritici turgidi subspecies cultivata dicoccon, ab Alberto Thellung post Francisco Schrank anno 1918 statuta, sed secundum nonnullos species a se ipsa, Triticum dicoccon (Schrank) Schübl., a Gustavo Schübler anno 1818 statuta. Frumentorum erat inter prima culta. Antiquitus late colebatur, nunc autem rarissime nisi in regionibus montanis Europae et Asiae.

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Tempore "praeclassico", far etiam ador et adoreum dicebatur.

Nomen Graecum, olyra, nonnumquam in usu erat apud Romanos, praesertim pro farre Aegyptio. In classificatione a Graecis recepta olyra et tiphe fuerunt dua genera zeae, sed hoc verbum zea in usu alio a botanistis hodiernis usurpatur.

Usus et Termina[recensere | fontem recensere]

  • Far apud Romanos valde invaluit non tantum in cibis sed etiam in religione:
    • Mola salsa, far tostum, sale sparsum, molitum quo hostiae aspergebantur.
    • Confarreatio seu "Nuptiae Farreatae" erant caerimonia nuptialis prisca Romanorum. Qui confarreatione iuncti erant, divortio dividi non poterant. Etiam moribus mutatis nonnulli Romani talibus nuptiis postea usi sunt.
  • Apud Romanos "far" non tantum frumenti genus sed etiam polentae genus, Graece alphita.
  • Alicae erant farris semina frustatim contrita, et creta colorata. Labor difficilimus erat, pilo convinctis traditus. Pilo maximo ex arboris caudice facto opus erat, "fistula farraria" dicto.[1] Alicae plurimis in praeceptis antiquis adhibentur, et vox nonnumquam pro nomine ipsius frumenti stat.
  • Apud Graecos "chidra" significabat semina farris de spicis adhuc virentibus igni tosta et in morem farris confracta.
  • Tragum est arida farris cum lacte mixtura. Fieri etiam potest ex tritico.[2]
  • "Athera" est densa sorbitio farris elixi. In usu medicali erat apud Aegyptios antiquos.[3]
  • "Canicae" sunt farris furfures.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ^  Plinii NH 18.112-6
  2. ^  Plinii NH 18.76: "ex zea pulchrius quam e tritico fit tragum, quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert."
  3. ^  Plinii NH 22.121: "vis tanta est, ut cados plenos siccet. paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua fovere. est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur. olyram arincam cimu vocari. hac decocta fit medicamentum, quod Aegyptii atheram vocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Triticum dicoccum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Triticum turgidum apud Vicispecies.