Congius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Congius est mensura Romana capacitatis senos sextarios capiens (circiter 3,27 l.). Nomen ipsum e lingua Graeca sumptum videtur ubi κόγχη (deminutivum κόγγιον) testam conchi et vas concho simile designabat.

Antiquitus maximis feriis publicis magistratus congios olei[1] vel vini vel salis vel aliorum edulium populo Romano viritim dare solebant : quod donum itaque congiarium vocabatur. Nomen servatum est etiam cum imperatores Romani congiaria nummaria potius dederunt. Item Plinius[2] est auctor quendam Novellum Torquatum, Mediolanensem hominem qui usque ad proconsulatum promotus est, imperante Tiberio cognomen ex eo duxisse quod tres congios vini uno haustu bibere solebat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ludi Romani magnifice facti et congii olei in vicos singulos dati." --Livius, 25, 2.
  2. XIV,144.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!