Garcias ab Horto

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
aromatibus
disserentibus

Le livre des merveilles de Marco Polo-pepper.jpg
Titulus editionis Lusitanicae operis Garciae ab Horto Colóquios dos Simples e Drogas da India (Goae, 1563)

Garcias ab Horto, vulgo Garcia de Orta (natus anno 1501 vel 1502; mortuus anno 1568), Iudaicus Portugallensis Goae incola, fuit medicus et scriptor de aromatibus. Natus est in oppido Castelo de Vide, filius mercatoris Ferdinandi vel Isaacii da Orta. Medicinae et artibus apud universitates Complutensem et Salmanticensem studuit. Ab anno 1526 Olisipone operam dans, professor meruit medicinae in Universitatem Olisiponensem ab 1530. Indiam petivit, medicum iuxta proregem Martinum Alphonsum de Sousa, anno 1534. Goam habitavit ibique mortuus est; Inquisitione ad hanc urbem anno 1565 introducta, Garcias ipse ut videtur quaestioni nunquam subivit (soror autem Catharina, Iudaismo inculpata, anno 1569 combusta est).

Opus eius, titulo Lusitano Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia scil. "Colloquia de simplicibus et pharmacis atque materia medica Indiae" anno 1563 Goae editum est et rapidissime a Carolo Clusio Latine versum.

Opera[recensere | fontem recensere]



Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boxer, C. R. (1963), Two pioneers of tropical medicine: Garcia d'Orta and Nicolás Monardes, London: Wellcome Historical Medical Library 
  • Carvalho, Augusto da S., Garcia de Orta. Lisboa, 1934
  • Ficalho, Francisco M. de, Garcia de Orta e o seu tempo. Lisboa, 1886
  • Roddis, Louis (1931), "Garcia da Orta, the first European writer on tropical medicine and a pioneer in pharmacognosy", Annals of medical history 1 (n. s.) (2): 198–207 
  • Révah, I. S. (1960), "A família de Garcia de Orta", Revista da Universidade de Coimbra, 19