Disputatio:Musa (fructus)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Estne vocabulum "banana" in lingua Latina? Exstatne huius vocis fons? MARCVS (disputatio) 10:25, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Sunt hic et alia problemata non pauca. "Banana" vel "ariena" dicitur "fructus variarum generis Musae plantarum, genere Musa paradisiaca excepta". Id quis dicit? Per me "banana" Anglice (aut "banane" Francogallice, etc.) est fructus Musae x paradisiacae, neque aliarum specierum. Per me Musa x paradisiaca est (fortasse) species: pro certo non est genus. Nexus intervici non ad linguas Europaeas praebentur, sed ad alias fere ignotas: difficile est enim mentem auctoris elucidare. Formulam "ScDub" imposui. Andrew Dalby (disputatio) 12:19, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Teneo, Andrea. MARCVS (disputatio) 12:24, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Pro tempore hanc paginam cum paginis de fructu "Banana" in aliis Vicipaediis adnectavi, quia hoc modo utile erit, sed oportet rescribere. Nisi tu id facere vis, mi Marce, ego mox incipio ...
Nomina habemus:
Opus perge, Andrea, quia scientia mea de hac re valde tenuis est. MARCVS (disputatio) 13:15, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
"Ariena" etiam in lexico "Collins Latin Dictionary" nomine inveni. MARCVS (disputatio) 13:20, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
Bene, bene ... vide etiam Disputatio:Musa (genus). Pergo!
Descriptionem magnificam repperi apud Rumphium, auctorem mihi carum: vide hic. Andrew Dalby (disputatio) 13:30, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
Vidi... Bene... MARCVS (disputatio) 13:33, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
"Ariena" re vera apud Plinium habemus (sed orthographia dubia). Andrew Dalby (disputatio) 13:45, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
Ah, ita! MARCVS (disputatio) 13:49, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Orthographia dubia? Hac de re non est mentio in his lexicorum paginis: [1], [2]. MARCVS (disputatio) 13:55, 28 Aprilis 2013 (UTC)[reply]