Latinitas bona

Lucius Antonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies Lucii Antonii consulis in denario percusso anno 41 a.C.n.

In Republica Romana, Lucius Antonius (natus circa 80 a.C.n., mortuus post 41 a.C.n.) fuit fautor fratris sui triumviri Marci Antonii, Octaviani autem adversarius bello Perusino. Eo tempore cognomen Pietas sibi adrogaverit ob excursus pro fratre factos;[1] quod cognomen tam in nummis[2] quam in inscriptionibus legitur. Consulatum anno 41 a.C.n. gessit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Gens Antonia plebeia sed nobilis. Lucius Antonius filius erat M. Antonii Cretici illius qui imperium infinitum adversus piratas 74 a.C.n. acceperat, nepos vero clarissimi oratoris Marci Antonii, consulis 99 a.C.n., quem Cicero multum admirabatur. Mater ei fuit Iulia, sobrina Gai Caesaris. Duos fratres maiores natu habuit : triumvirum Marcum, ac Gaium Antonium necnon sororem quae Publio Vatinio nupserat.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 50 a.C.n. Lucius quaestor in Asia fuit, 44 a.C.n. vero tribunus plebis Romae. Eodem anno fratres Marcus consul ac Gaius praetor fuere. Itaque, cum mense Iunio consules Marcus Antonius et Publius Dolabella legem agrariam tulerunt, Lucium praefecerunt collegio septemvirum, qui agrum publicum in Italia veteranis divisuri essent. 43 a.C.n. una cum fratre ad Mutinam pugnavit atque in Galliam Narbonensem fugit. Postea, victis inimicis, triumviris imperantibus, anno 41 a.C.n. consul factus est.

Triumphus Lucii Antonii[recensere | fontem recensere]

Die 1 Ianuarii 41 a.C.n. L. Antonius de populis Alpinis triumphavit; quem triumphum Dio Cassius curiose describit.[3]

"Bellum Perusinum"[recensere | fontem recensere]

Tum Octaviani consiliis obstitit, qui agros veteranis saepe promissos post bellum Philippense dividendos curabat: Marco Antonio absente[4] quidem, sed Fulvia uxore Marci Antonii adhortante, seditionem movit, Antonianos veteranos concitando necnon agricolas qui per totam Italiam ex agris expulsi erant. In urbem Romam fautoribus suis cinctus ingressus est, non repugnante Lepido, qui praesidio urbi erat. Mox tamen Octavianus valido cum exercitu adversus eum iter fecit. Tum Lucius, dum sese in Galliam cum Fulvia recipere conatur, Perusiae, in Etruria,inclusus ac obsessus ab Octaviano est. Duces autem, qui in Gallia Transpadana copiis Marci Antonii imperabant[5], propius accesserunt ad opem ferendam, non tamen ita ut, absente Marco Antonio, magno proelio cum Octaviano decertarent. Mense Februario 40 a.C.n. Perusini ad deditionem fame coacti sunt. Octavianus, quamquam in dediticios saevissime animadvertit, incolumes tamen Lucium Antonium et Fulviam dimisit, ne casus belli cum Marco Antonio oreretur. Lucium etiam in Hispaniam ad provinciam regendam misit. Sed nihil postea de Lucio accepimus: fortasse brevi mortuus est.

Quibus eventis ab historicis nomen "Bellum Perusinum" inditum. Multa tamen hodieque non liquent, utrum consentiente Marco Antonio an sponte sua egerit Lucius ? num timuit ne Antoniani veterani Octavianis posthaberentur, an invidia Octaviani apud rura incolentes uti voluit ad summum imperium fratri suo comparandum?

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, Historia Romana 48.5
  2. De nummis L. Antonii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°43-49.
  3. Cassius Dio, Historia Romana 48.4
  4. Marcus Antonius in Orientem profectus erat, provinciarum ordinandarum causa quae nuper, Bruto Cassioque victis, reciperatae erant.
  5. Id est L. Munatius Plancus, G. Asinius Pollio, Q. Fufius Kalenus et Publius Ventidius Bassus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]