Universa Iurum Humanorum Declaratio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nota postalica Consociationis Nationum quae commemorat Declarationem

Universalis de Iure Hominum Declaratio[1] sive Declaratio Hominis Iurium Universa[2] est professio a Generali Consociationis Nationum Concilio apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, a suffragio cum 48 affirmationibus , nulla oppositione et octo abstentionibus. Liber Primatum Memorandorum hanc declarationem mundi documentum omnino in plurimis linguis conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est. Inter huius auctores sunt Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt et Carolus Malik et origo omnis Internationalis iurum humanorum legis est. Consistit in triginta capitulis.[4]

Index

Ius in declaratione datum [recensere]

Declaratio dicit omnes omnes homines dignitate et iure pares nasci.[5] Vetat discrimen propter sexum, genus, linguam, religionem, opiniones politicas;[6] vetat servitudinem et supplicium.[7] Lex debet omnes aeque protegere.[8] Omnes patriam habent, in qua possunt libere movere; possunt alias nationes visitare et in patriam revenire.[9] Declaratio dicit omnes homines posse in matrimonio se iungere et familiam condere.[10] Dicit omnes libertatem habere opinionis, religionis, cogitationis.[11] Omnes opera administrationis rem publicam possunt facere, vel directe vel per legatos, et "populi consensus principium est publicae potestatis."[12] Omnes ius habent otii et negotii.[13]

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

  1. iuxta Socratis Gymnasii Romani versionem
  2. iuxta Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem
  3. Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum 10 Decembris 2008.
  4. Paul Williams, ed., The International Bill of Human Rights, Entwhistle, 1981. Prima declarationis editio quasi liber, cum praefatione a Jimmy Carter scripta.
  5. Articulum 1: textus Latinus invenitur apud Officium Commissioneris Consociationis Nationum pro Iure Humano.
  6. Articulum 2
  7. Articula 4, 5
  8. Articulum 7
  9. Articula 13, 14, 15
  10. Articulum 16
  11. Articula 18, 19
  12. Articulum 21
  13. Articula 23, 24

Bibliographia [recensere]

  • Morsink, Johannes. 1999. The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent. Philadelphia: University of Pennsylvania Press.
  • Nurser, John. 2005. For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights. Geneva: WCC Publications.

Nexus externi [recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Universa Iurum Humanorum Declaratio apud Vicifontem.


Libra Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png