Consonans glottidalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consonans glottidalis est genus phoni cuius pronuntiatio in glottide tantum elaboratur nec supraglottidaliter efficitur (coarticulatione inevitabili excepta). Si rima glottidis brevi momento clauditur, dein subito aperitur, consonans muta sive clusilis efficitur. Sin autem glottis adeo aperta est, ut adspiratio quaedam audiri possit, id consonantis glottidalis genus nascitur, quod inter fricativas numerari soleat.

In Abecedario Phonetico Internationali (API) tres consonantes glottidales enumerantur:

API Descriptio Exemplum
Lingua Scriptio Pronuntiatio Sensus
[ʔ] Clusilis glottidalis Lingua Võro kalaq ['kalaʔ] 'pisces'
[ɦ] Fricativa glottidalis sonora Lingua Batava huis ['ɦœys] 'casa'
[h] Fricativa glottidalis surda Lingua Finnica haava ['ha:va] 'vulnus'