Slovacia[1] sive Slovakia (-ae f.), secundum tralaticium pronuntiatum ecclesiasticum Slovachia, civitas mediterranea in Europa est, cuius caput Bratislava (Slovace Bratislava) sive Posonium (Hungarice Pozsony) nuncupatur. Usque ad annum 1918, quo primum bellum universale confectum est, haec regio regi Hungariae subdita est; at illo ipso anno Slovacia pars Bohemoslovaciae nuperrime conditae una cum Bohemia, Moravia, parte Silesiae, Ruthenia Subcarpathanea facta est. Sed ab anno 1939 usque ad annum 1945 Res Publica Slovaca exstabat, quae altero bello omnium gentium confecto rursus simul cum supra dictis terris praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, in Bohemoslovacia coniuncta fuit. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Res Publica Slovaca et Res Publica Bohemica unam Foederativam Rem Publicam Bohemoslovacam conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una "Res Publica Slovaca" sive "Slovacia", altera vero "Res Publica Bohemica" sive "Tzekia" appellatur.
- Bratislavia sive Posonium - caput rei publicae
- Slovacia una ex parte locis planis iuxta Danubium positis, altera vero ex parte regionibus montuosis formatur. Mons altissimus enim, c.n. "Gerlachovský štít", 2665 metra super mare altus est.
Urbes magni momenti [recensere]
- Bratislavia sive Posonium - Slovace Bratislava;Theodisce: Preßburg; Hungarice: Pozsony
- Neosolium - Slovace Banská Bystrica; Theodisce: Neusohl; Hungarice: Besztercebánya
- Cassovia - Slovace Košice; Hungarice: Kassa
- Tirnava - Slovace Trnava; Hungarice: Nagyszombat
- Nitria - Slovace Nitra; Hungarice: Nyitra
- Solna - Slovace Žilina; Hungarice: Zsolna
- Mercatoria - Slovace Handlová; Hungarice: Nyitrabánya
- Popradium - Slovace Poprad; Theodisce: Deutschendorf; Hungarice: Poprád
- euroregio Carpathia
- euroregio Carpathi Alba
- euroregio Ister-Granum
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)