Musica rock
Rock vel musica rockica vel musica rock est genus cuiusdam modi musicae, in parte meridiana Civitatum Foederatarum Americae circa annum 1950 exortum. "Rockistarum" prodromi sive "antesignani nigritae"? fuerunt, inter quos Carolus Berry (Chuck" Berry), Ricardulus (Little Richard), Bo Diddley, Fats Domino. Primaevum illud rock (quod voce rock 'n roll indicari solet) ex musica blues, "nigritarum" propria, "eque"? genere rhythm and blues vocato natum esse videtur. Cum autem ad "albicolores"? musica rock transiisset, vim etiam musicae rusticanae (Anglice: country) subiit. Ab his initiis, musica rock ad totum orbem terrarum mox propagata annis paucis ita crevit, ut alia omnia musicae popularis genera numero studioque auscultantium facile superaret.
Musica rock haud facile finitur. Voce canit unus vel plures; his succinere solent citharae electricae citharaque "gravisona" ac tympanum; accedunt interdum saxophonum, tuba recta, tuba diductilis, instrumenta alia. Modorum ictus vehementior percipitur, unde in auscultantium animis vix "coercibilis" tripudiandi libido nonnumquam excitatur.
Rockistae omnium notissimi Beatles exstiterunt, nempe grex Britannorum Liverpolensium, quorum nomen ut videtur est portmanteau ex beat et scarabaeis.
Index |
[recensere] Musici qui rock canunt
- Green Day
- Elvis Presley
- Chuck Berry
- Little Richard
- The Beatles
- The Rolling Stones
- The Who
- The Doors
- Velvet Underground
- Robertus Dylan
- Metallica
- Korn
- Linkin Park
- Jimi Hendrix
- Janis Joplin
- Led Zeppelin
- Jethro Tull
- Deep Purple
- Black Sabbath
- Pink Floyd
- Queen
- Genesis
- Rush
- David Bowie
- Alice Cooper
- Ramones
- Sex Pistols
- The Clash
- Aerosmith
- Van Halen
- KISS
- AC/DC
- Judas Priest
- Iron Maiden
- Joy Division
- Blondie
- The Police
- Guns n' Roses
- Mudhoney
- Nirvana
- Pearl Jam
- Red Hot Chili Peppers
- Oasis
- Radiohead
- The Offspring
- The Strokes
- The White Stripes
- The Muse
- Die Ärzte
- Böhse Onkelz
[recensere] Carmina quae canta sunt Latina lingua
[recensere] Notae
[recensere] Vide etiam
| Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |