Doctrina Duodecim Apostolorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Doctrina Duodecim Apostolorum sive Didaché (Graece: διδαχή) sunt litterae christianae ignoti auctoris saeculi secundi in Syria, ut multi opinantur, conscriptae, antiquissimum ordinem ecclesiasticum perhibentes. Diu inter libros canonicos numeratae, ab Eusebio Caesariensi adulterinae habebantur. Demum anno 1873 Constantinopoli repertae, ex tunc pervestigationi theologicae maximo momento erant.

Dispositio[recensere | fontem recensere]

Opus in sedecim capitula, quibuslibet minime tres partes sunt, et conclusionem dispositum est.

  • Capitula 1-6: Ethica Christiana duobus viis descripta: via vitae, via mortis
  • Capitula 7-10: Sacramenta sive lituriga (baptismus, eucharistia, ieiunium, oratio, unctiones)
  • Capitula 11-15: Praecepta sive ordo ecclesiasticus (de magistris vagantibus apostolis nuncupatis, de prophetis, de liturgia, de electionibus in communitate)
  • Capitulum 16: Conclusio (eschatologia)

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Doctrina duodecim Apostolorum doctrinam catholicam breviter comprehensam una cum praeceptis, quae ad liturgiam ac mores disciplinamque attinent, complectitur, imprimis ea, quae Catechumeni ante baptismum scire debebant. Brevibus sententiis ordinateque mores catholici demonstrantur.

Excerpta[1][recensere | fontem recensere]

  • De ritu baptismi:
    • Cap. 7,1-4: Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in aqua viva. Sin autem non habes aquam vivam, in alia aqua baptiza; si non potes in frigida, in calida. Sin autem neutram habes, efunde in caput ter aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ante baptismum ieiunato baptizans et baptizandus et si qui alii possunt; baptizandum autem iube ieiunare unum vel duos dies antea.
  • De eucharistia unitateque ecclesiae:
    • Cap. 9,1:Quod ad gratiarum actionem attinet, sic gratias agite: (...) Sicut hic panis fractus dispersus erat supra montes et collectus factus est unus, ita colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum. (...) Nemo autem edat neve bibat de vestra gratiarum actione, nisi qui baptizati sunt in nomine Domini..
  • De apostolis et prophetis:
    • Cap. 11,4-8: Omnis apostulus veniens ad vos suscipiatur sicut Dominus; non autem manebit nisi unum diem; si vero opus est, et alterum; tres autem si maneat, pseudopropheta est. Abiens vero apostolus nihil accipiat nisi panem, donec devertat; si argentum poscit, pseudopropheta est. Et omnem prophetam loquentem in spiritu non tentabitis neque discernetis; omne enim peccatum remittetur, hoc autem peccatum non remittetur. Non omnis, qui loquitur in spiritu, propheta est, sed si habet mores Domini. Ex moribus igitur cognoscetur pseudopropheta et propheta.
  • De eucharistia confessioneque peccati:
    • Cap 14,1-2: Die Dominica autem convenientes frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum. Omnis vero, cui est controversia cum socio suo, ne conveniat vobiscum, donec reconciliati sunt, ne inquinetur sacrificium vestrum.
  • De episcopis et diaconis:
    • Cap. 15,1-2: Eligite igitur vobis episcopos et diaconos dignos Domino, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et probatos; vobis enim ministrant et ipsi ministerium prophetarum et doctorum. Ne igitur contemnatis eos; ipsi enim sunt honorati inter vos cum prophetis et doctoribus.

Insigne est, ut auctor in capitulo 14 ter verbo "sacrificii" pro "eucharistia" utatur, quod usque ad hunc diem pro celebratione eucharistica in Ecclesia Catholica in usu est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Conradus Kirch: Enchiridion Fontium Historiae Ecclesiasticae Antiquae, ed. 2. Friburgi Brisgoviae 1914, pp. 1-4

Nexus externus[recensere | fontem recensere]