Latinitas nondum censa

Ioannes Baudouin de Courtenay

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Baudouin de Courtenay
Jan Baudouin de Courtenay
Ioannes Baudouin de Courtenay
Natus 13 Martii 1845
in Radzymin Imperii Russici (nunc in Polonia)
Obiit 3 Novembris 1929
Varsoviae

Ioannes Ignatius Niecislaus, seu Ioannes Alexandri filius, Baudouin de Courtenay (Polonice Jan Ignacy Niecisław Baudouin de Courtenay; Russice Иван Александрович Бодуэн де Куртенэ, Ivan Aleksandrovič Boduèn de Kurtenè; natus 13 Martii 1845, mortuus 3 Novembris 1929), linguista Polonicus et Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Baudouin de Courtenay natus est 1 Martii Calendarii Iuliani, seu 13 Martii Calendarii Gregoriani, anno 1845 in Radzymin, oppido prope Varsoviam, nunc in Polonia et tunc in Imperio Russico locato. Eius familia aristocratica originis Francogallicae genus traxit ab Ludovico VI, Franciae rege.

In gymnasio Varsoviae studebat. Anno 1866 complevit studium suum in Schola Primaria urbis illius, dein ut stipendiatus ministerii educationis Russici peregre studebat: Pragam, Vindobonam, Berolinum, Lipsiam visitavit. Anno 1870 Lipsiae dissertationem De lingua Polonica antiqua ad saeculum XIV publicavit et gradum doctoris philosophiae accepit. Postea Petropoli factus est magister linguisticae comparativae, in Universitate Petropolitana docebat (fuit primus docens grammaticae comparativae linguarum Indoeuropaearum in universitate illa). Anno 1874 Petropoli gradum doctoris linguisticae comparativae accepit. Anno 1897 factus est socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Baudouin de Courtenay erat professor Universitatum Casani (18751883), Dorpati (18831893), Cracoviae (18931899), Petropoli (19001918).

Anno 1918, cum Polonia facta est res publica sui iuris, Ioannes Baudouin de Courtenay sicut professor honorarius Universitatis Varsoviensis Varsoviam venit. Tempore lectionis suae primae declaravit Poloniam ut terram sui iuris non pro amplificatione quantitatis terrarum – “hyenarum imperialisticarum” restitutam.

Anno 1922 Baudouin de Courtenay erat unus ex candidatis pro officio praesidentis Poloniae.

Erat praeses sectionis Varsoviensis Societatis Amatorum Linguae Polonicae.

Ioannes Baudouin de Courtenay mortuus est Varsoviae 3 Novembris anni 1929.

Adeptiones scientificae[recensere | fontem recensere]

Baudouin de Courtenay factus est unus ex primariis linguistis in Russia extremo saeculo XIX – primo saeculo XX.

Linguisticam sicut scientiam psychologicam socialemque et non solum historicam aestimavit. Phoneticam sui temporis divisit in disciplinas duas: "anthropophonicam" (hodie "phonetica" appellatur), acusticam physiologiamque sonorum explorantem, et "psychophoneticam" (nunc "phonologia" vocatur), ideas de sonis in psychica hominum studentem. Psychica congruentia aequivalens soni ab Ioanne Baudouin de Courtenay vocatur "phonema" (terminus ex operibus Ferdinandi de Saussure depromptus, sed definitionem aliam datus). Hic linguista creavit primam in linguistica theoriam phonematis et theoriam alternationum phoneticarum. Baudouin de Courtenay introduxit terminum "morphema", notiones radicis et afficis uni subiungentem. E doctrina eius, morphema non e sonis, sed e phonemibus constructur.

Ioannes Baudouin de Courtenay etiam se applicavit ad quaestiones de mutationibus in lingua, ad sociolinguisticam, theoriam scripturae, etc. Notionem affinitatis linguarum explicavit. Fecit synopsem valentem linguarum Slavicarum (quarum classificationem typologicam elaboravit). In praeparatione reformationis orthographiae linguae Russicae, annis 19171918 perfectae, participavit. Dictionarium linguae Russicae, a Vladimiro Dahl scriptum, redegit et supplevit.

Baudouin de Courtenay condidit et multos annos praesidebat Scholam Linguisticam Casanensem, cuius membra fuere multi linguistarum celeberrimorum. Principia huius scholae sunt: discretio stricta soni et litterae, inconcessibilitas mixtionis processuum synchronorum et diachronicorum in lingua, disterminatio inter partitiones verbi in phonemata et morphemata, attentio princeps ad lingua viva eiusque dialectos (et non ad antiquos monumentos scripturae), defensio aequitatis omnium linguarum ut obiectorum explorationis scientificae, impetus ad generalisationem, psychologismus cum elementis sociologismi.

Ioannes Baudouin de Courtenay plus 500 opera scientifica (variis linguis) scripsit.

Fontes[recensere | fontem recensere]