Latinitas nondum censa

Nicolaus Marr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Marr
Николай Марр
Nicolaus Marr
Natus 6 Ianuarii 1865
in urbe Kutaisi tunc Imperii Russici, nunc Georgiae
Obiit 20 Decembris 1934
Leninopoli

Nicolaus Iacobi filius Marr (Russice Николай Яковлевич Марр, tr. Nikolaj Jakovlevic Marr; Georgice ნიკოლოზ იაკობის ძე მარი, tr. Nikoloz Iak'obis dze Mari; 6 Ianuarii 186520 Decembris 1934) erat orientalista, philologus, historicus, archaeologus, ethnographus Russicus et Sovieticus, socius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Russicae et URSS).

Alumnus facultatis orientalis Universitatis Petropolitanae (ab anno 1902 professor, anno 1911 decanus facultatis illius electus), Nicolaus Marr ad studium historiae, archaeologiam atque ethnographiam Georgiae et Armeniae multo contribuit. Ab anno 1909 adiunctus et ab anno 1912 academicus Caesareae Academiae Scientiarum Petropolitanae, dein Academiae Scientiarum Russicae postquam academicus atque vicarius praesidis Academiae Scientiarum URSS erat.

Decennio 193 'doctrinam novam de lingua' (seu 'theoriam Iapheticam', etiam 'Marrismus' vocatur) suam proposuit, originem communem verborum omnium linguarum ex elementis quattuor initialibus suspicans atque coniunctionem inter stadia evolutionis societatis secundum theoriam Marxisticam et stadia evolutionis linguae esse declarans (inter alia, ortum linguae societatis communisticae praedicans). Haec doctrina, quamquam a multis linguistis claris (e.g. a Nicolao Trubeckoj, Eugenio Polivanov et Alexandro Reformatskij) negata, ab auctoritatibus Unionis Sovieticae a fine decennii 193 officiale ut 'linguistica vere Marxistica' sustinebatur (Marr ipse ab anno 1930 socius factionis communisticae URSS fuit), sed anno 1950, cum in lucem editum est opus criticum Iosephi Stalin (qui viginti annos ante ad 'canonizationem Marrismi' contribuerat) nomine Marxismus et problemata linguisticae (Russice Марксизм и вопросы языкознания), omnino damnata est et nunc ut falsa aestimatur.