Elizabetha I (regina Angliae)

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Elisabetha I)
Wikidata Elizabetha I (regina Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Elizabetha I (regina Angliae): imago
Elizabetha I (regina Angliae): imago
Elizabetha I (regina Angliae): subscriptio
Elizabetha I (regina Angliae): subscriptio
Nativitas: 7 Septembris 1533, 1533; Palace of Placentia
Obitus: 24 Martii 1603, 1603; Richmond Palace
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Henricus VIII; Anna Bolena
Coniunx: no value
Proles: no value
Familia: House of Tudor

Memoria

Insignia heraldica

Elizabetha I (regina Angliae): insigne
Elizabetha I (regina Angliae): insigne

Elizabetha I[1][2] familiae Tudor (nata Grenovici 7 Septembris 1533; mortua in Surria 24 Martii 1603), Regina virgo nuncupata[3] (Anglice the Virgin Queen), regina fuit Angliae et Hiberniae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adolescentia et quaestio hereditatis[recensere | fontem recensere]

Elizabetha I nata est in Palatio Placentiae Grenovici, filia natu minima Henrici VIII (14911547) et Annae Bolinae (15071536) uxoris eius secundae. Quam cum repudiavisset maiestatis laesae damnatam, Elizabetha regno exheredata est. Modo 1543 heres throni iterum facta est decreto regnantium minorum.

Filio Eduardo VI 15371553) paucis post annis demortuo, soror dimidia Elizabetha Maria I (15161558) regina facta est. Quia haec maxime religioni Ecclesiae Catholicae Romanae favit, Elizabethae faventi religioni Ecclesiae Anglicae ad suum fidem persuadere voluit.

Elizabetha, cum favere religioni Ecclesiae Catholicae Romanae imitaretur, tamen semper adhaerebat Ecclesiae Anglicae. Maria rebus gestis non falsa Elisabetham in custodiam tradi iussit. Ibi verisimiliter amor? vitae novit, Robertum Dudleium, postea Comes Leicestriae.

Paulo post Maria Philippo II de Hispania (15271598) nupsit. Infans utriusque Angliam ad Ecclesiam Catholicam reduxisset. Sed Maria die 17 Novembris 1558 sine infantibus mortua est, tunc Elisabetha die 15 Ianuarii 1559 Londinii coronata est.

Primi anni reginae[recensere | fontem recensere]

Tempore illo res in Anglia fuerunt periculosae. Positio frugalitatis pessima fuit, Anglia bellum gessit contra Franciam et divisa quaestionibus fidei est. Elizabetha primo religionem Ecclesiae Catholicae, cui soror sua faverat, religione Ecclesiae Anglicae substituit. 1563 triginta novem articuli Anglicani moderate decreti sunt. Quo facto Elizabetha Angliam ab Ecclesia Catholica tandem diviserat. Cuius disceptationis causa Elizabetha a Papa Pio V (15041572) anno 1570 bulla Regnans in Excelsis sacris interdicta est.

Elisabetha I.

Bello contra Franciam die 3 Aprilis 1559 pace Cameracesii Castelli finito positio frugalitatis Anglicae emendari potuit. Simul Iunio 1560 inimica Elizabethae, Maria Guisae Scotia hydropis causa mortua est Scotiaque foedus cum Francia adhuc habitum deseruit. Cum Calisium expugnare non potuisset, Elizabetha decrevit se non fautura esse bellis talibus sumptuosis et 1564 praemio accepto postulationes Angliae Calisii finivit.

In pace Anglia tandem aera aliena renumerare potuit. Elizabethae avus Henricus VII (14571509) navigationis Angliae mercatorum conditionem fecerat, reginae pater Henricus VIII navigationem bellandam Angliae, cum iussu suo naves Anglicae armatae essent armis tela longe mittentibus. Praefectus aerarii navigationis Elizabetha Dominus Ioannes Hawkinus (1532-1595) navigationem plus emendare potuit. Anglia facta est potentia maritima; e.g. expulit foedus Hanseanum orientale ex Europa.

Die 19 Maii 1568 Elizabetha reginam Scotiae pristinam Mariam Stuartam (15421587) in custodiam tradidit. Maria Stuarta Ecclesiae favit Catholicae praetereaque plena erat ambitionum throni Angliae. Maria capta, Ecclesia Calvinistica Scotiae ecclesia facta est, et anno 1587 Maria "Coniurationis Babingtonis" causa carnificata est.

Annis sequentibus, divitiae Angliae augebantur, praeter navigationem mercatorum etiam negotio furtivo atque raptis magistri navis Anglici Francisci Draki (15401595). Dracus unus ex plurimum pugnantibus belli contra Hispaniam publice numquam coepti fuit. Anno 1572 apud Panamam expugnavit portationem argenti Hispaniae praeter argentum etiam multum auri continentem. Praedae parte adfecti sunt domus regis Angliae nobilesque pauci.

Classis magna[recensere | fontem recensere]

Acquisita Mariae Stuartae causa Philippus II, Hispaniae rex, bellum contra Angliam amplius auxit. Principio Aprilis 1588, classem Hispaniae (in universum 130 naves) ad invasionem Angliae misit. Philippus imprimis Angliam raptus in Oceano Atlantico finituram esse voluit; praeterea Angliam incolas Bataviae Hispanicae Ecclesiae Protestanticae adiuvare noluit. Sed classis Angliae ducibus Francisco Drako atque Domino Huardo de Effinghame Hispaniae classem in Britannico Oceano intercipere potuit. Hispaniae classis fuit prope oppidum Gallicum Calisium ancoris eiectis, nam duci classis, Duci Medinae Sidoniae, exercitus Ducis Parmae, unius ex Philippi optimis imperatoribus, fuit tute comitandus per Oceanum Britannicum Angliam.

Iussu Draki pauci naves ardentes navigati sunt ad directionem Hispaniae classis. Hispaniis ancorae inferendae fuerunt, ut effugerent naves ardentes, itaque defensores Anglici nunc pugnare contra Hispanios potuerunt. Anglici, quod eorum naves fuerunt leviores et celeriores Hispanicis, classi Hispaniae magis obesse potuerunt quam Hispanici Angliae classi. Sic nominatum proelium maris Gravelinis in universum finitum est iniudicatum. Hispanici, quod ancoras intulerant Ducemque Parmae itaque comitari non potuerunt, Medina Sidonia iuxta litora Scotiarum navigare decrevit, ut illa via venirent Hispaniam Lusitaniamque. Sed via Hispaniae classis venit in tempestatem magnam 60 paene naves aut demittentem aut in litora Hiberniae appellentem. Interim etiam multi milites Angliae mortui sunt.

Anni seri reginae[recensere | fontem recensere]

Cum classis Hispaniae clade maiore affecta esset, tamen proelium decretorium non fuit, quod Hispanici naves pensissimas, fundamenta regni Hispanici in America, conservaverant. Classis magna Angliae itaque 1589 Hispaniam Lusitaniamque navigavit ad naves ceteras Hispaniae demittendas, Philippum e Lusitania expellendum et classem Hispaniae argentum continentem intercipiendam. Haec Angliae classis ducibus Drako atque Domino Ioanne Norri sine effectu fuit, milia militum mortui sunt morbis gravibus. Itaque temptatio Anglica invasionis admodum fuit sine effectu Philippusque classem Hispaniae iterum auxit. Qua de causa Hispaniae classis nunc multo fortior fuit quam fuerat anno 1588 ter argenti portationes faciens Angliae classem multis proeliis aliis vincens.

Anno 1595 et Drakus et Hawkinus mortui sunt. Anno eodem Hispanici duce Domino Carolo de Amesquita efficaciter pedem posuerunt in Angliam occidam prope Pencancem multaque oppida Anglica usserunt.

Belli illius causa Elisabetha colonias novas Angliae in septemtrionali America condere non potuit. Angliae exspectandus Iacobus I (15661625) rex finiens bellum contra Hispaniam contracto Londinii anno 1604 et condens 1607 coloniam primam prope Iacobi Oppidum (Anglice Jamestown) fuit.

1593 Hibernia Hugh O'Neill pugnam coepit sanguineam contra Anglicos. Bellum tum incipiens crudelissimum, maxime sumptuosum et Angliae plenum amissionum maximarum, itaque auctoritas Elizabetha apud incolas valde est minuta. Bellum etiam origo fuit aeris alieni novi Angliae. Sic Elizabetha vendendae fuerunt multae possessiones regis.

Etiam memoranda est coniuratio Essexae reginam senem valde offendens finitaque 1601 carnificato Duce. Bellum Hiberniae 1603 potuit finiri, eodem quoque anno in Palatio Richmondiae in Surria regina mortua est. Successor Elizabethae factus est Iacobus VI, rex Scotiae, Mariae Stuartae filius.

Meditationes seriores[recensere | fontem recensere]

Cum contra Hispaniam Hiberniamque bellaret et positio frugalitatis Anglicae esset non bona, Elizabetha tamen origo fuit annorum efficacum Angliae. Ea quadraginta quattuor annos regente Anglia natio facta est fortior et, cum classis Hispaniae usque ad 1650 maneret classis fortissima, tamen classis Angliae seri saeculi decimi et sexti fuit origo seriorum Angliae nautarum fortissimorum.

Elizabetha, etiam musicam et artem amantem, litteras adiuvit. Tempus Shakespearis, theatri civilis atque Francisci Baconis; cives Angliae industrie divitiis affecti sunt mercatura artificioque postulationes suas pertinentes ad et rationem rei publicae gerendae et cultum perficientes. Praeterea Elizabetha ecclesiam suam ab auctoritate Romana solvere et sic lubricusum pertinentem ad religionem finire potuit.

Consultores politici imprimis erant Gulielmus Cecilius de Burghley filiusque eius Robertus, Francus Walsingham; annis seris comes Essexiae auctoritatem magnam possessit.

Traditur regina non ducta in matrimonium habuisse plures amantes, inter quos Dudleius Comes Leicestriae; Franciscus Hercules Dux Alenconii; Robertus Devereux Comes Essexiae; Dominus Christophorus Hatton; Thomas Heneagis; Eduardus de Vere Comes Oxoniae; Dominus Gulielmus Pickering; Dominus Gualtherus Ralegh. Sed ipsa adfirmavit se sepulturam esse virginem et amantem unicum suum esse Angliam. Sic reminiscitur nomine "Virgin Queen", virgo regina.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nos Elizabetha Dei gratia Regina Angliae ..." (f. 457v apud Google Books); eisdem verbis, eadem orthographia (p. 507 apud Google Books); "Elisabetha D. G. Angliae ... Regina" in imagine nostra
  2. "I" vel "huius nominis prima" fortasse non ante accessionem Elizabethae II medio saeculo XX nominata est?
  3. "Obiit Regina virgo 1603. postquam annos quinquaginta quinque imperasset": Ioachim Hagemeierus, 1678 (p. 20 apud Google Books). NB: eadem locutio Latina alibi de Maria Iesu matre dicitur

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chamberlain, F., ed. 1923. The Sayings of Queen Elizabeth. Urbe Novo Eboraco.
  • Hackett, Helen. 1995. Virgin Mother, Maiden Queen: Elizabeth I and the cult of the Virgin Mary. Londinii: Macmillan
  • Harrison, G. B. ed. 1938. Die Briefe der Königin Elisabeth I. von England. Vindobonae.
  • Black, J. B. 1959. The Reign of Elizabeth. Ed. 2a. Oxoniae.
  • Collinson, P. 1967. The Elizabethan Puritan Movement. Londinii.
  • Lottes, G. 1981. Elisabeth I: Eine politische Biographie. Gottingae.
Numismatica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Elizabetham I spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702