Surria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Surriae situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum
Surriae situs inter comitatus sollemnes Angliae
Carta Surriae delineata per Wenceslaum Hollar, saeculo septemdecimo

Surria[1] seu Surregia[2] (Anglice Surrey) est comitatus Angliae meridianae circiter 1085000 incolarum. Fuit olim regnum.

Gilfordia fuit olim caput huius comitatús; caput administrationis hodie est Kingstonium (quamquam hoc oppidum extra limites comitatús iacet). Inter oppida Surriae praecipua sunt: Bletchingley, Great Bookham, Little Bookham, Burstow, Byfleet, Carshalton, Chertsey, Chiddingfold, Chipstead, Cobham, Cranleigh, Dorking, Eashing, Egham, Epsom, Ewell, Farnham, Gatton, Godalming, Godstone, Gomshall, Haslemere, Leatherhead, Merstham, Ockley, Reigate, Ripley, Shalford, Shere, Walton on Thames, Walton on the Hill, Wanborough, East Horsley, West Horsley, Weybridge, Witley, Woking, Wotton.

Magna pars comitatús geographici et historici Surriae hodie intra limites Londinii Maioris comprehenditur. Inter oppida olim Surriae, hodie Londinii, sunt Battersea, Bermondsey, Brixton, Camberwell, Cheam, Coulsdon, Croydon, Dulwich, Kew, Kingstonium, Lambeth, Merton, Mitcham, Putney, Richmondia, Rotherhithe, Southwark, Surbiton, Sutton, Wandsworth.

Locus excelsissimus huius comitatus est Leith Hill. Aeroportus alter Londiniensis in situ vici antiqui Gatwick constructus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Surra, Surria, Surreia": [1]. Cf. Surria vernacule Surrey
  2. "Surregia, Suthriona comitatus": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Surriam spectant.