Circulus Dupont

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dupont Circle Districtus Historicus
U.S. National Register of Historic Places
U.S. Historic District
Location: Finitur vicinia a Rhode Island Xysto, S.-O.; viis M et N ad meridiem; Floridá Xysto ad orientem; Viá Swann ad septentriones; et Districtus Historicus Viá 16á ad orientem.[1]
Coordinates: 38°54′35″N 77°02′36″W / 38.90962°N 77.04341°W / 38.90962; -77.04341
Area: 170 acres (69 ha)?
Architect: Mead McKim & White; Carrere & Hastings
Architectural style(s): Late 19th And 20th Century Revivals,? Regina Anna, Romanesca
Governing body: Districtus
Added to NRHP: 21 Iulii 1978
Boundary increases: 6 Februarii 1985
10 Iunii 2005
NRHP Reference#: 78003056 (original)
85000238 (increase 1)
05000539 (increase 2)

Circulus Dupont vel Circulus Dupontianus est orbis commeatús (traffic circle), horti, vicinia, et districtus historicus in Septentrio-Occidenti Vasingtoniae Districtus Columbiae quadrante situs. Orbis commeatús ad decussationem xystorum Massachusettae, Connecticutae, et Novae Hantoniae, et viarum P et 19ae, omnibus in septentrio-occidentali urbis quadrante sitis. Definitur vicinia Circuli Dupontiani ad orientem a Viá 15á, ad occidentem a Viá 22á, ad meridiem a Viá M, et ad septentriones a Xysto Floridá. Fines duarum administrationum loci, Advisory Neighborhood Commission (ANC 2B) et Historicus Circuli Dupontiani Districtus, inter se aliquantulum discrepant.[1][2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Domicilium Senatoris Iacobi G. Blaine anno 1900. Domus est una ex primis aedibus grandibus circum Dupont Circulum aedificatis, et nunc est una ex duabus iam exstantibus.

Circulus Dupontianus "Veterem Urbem" Vasingtoniae decorat, in regione a Petro Carolo L'Enfant ipso designatá, sed vicinia plerumque non evoluta? (undeveloped) ad annos post Bellum Civile Americanum manebat, cum novi habitatores in urbem tandem migrare vellent. Locus qui nunc est Circulus Dupontianus proprius olim fuit fabricae laterum lanienaeque situs.[3][4] Aderat rivulus Slash Run, qui a Viá 16á prope Adams Morgan viciniam, per Kaloramam, et uno quadrato (block) orbis propinquus, sed rivulus in cloacá nunc inclusus est.[5] Decennio 188, conlegium factorum publicorum (board of public works), capite Alexandro "Boss" Shepherd, regionem meliorem fecit et in elegantem habitatorum viciniam commutavit.[6]

Anno 1871, Army Corps of Engineers? constructionem orbis commeatús coepit, tum Pacifici Circuli, secundum descriptionem a L'Enfant factam appellati. Congressus orbem die 25 Februarii 1882 rite nominavit Dupont Circle, et signum statui iussit memoriae Samuelis Francisci Du Pont dicatum, ob eius ministerium ut? praefectus classis inferior? (rear admiral) per Bellum Civile. Signum, a Launt Thompson scalptum, anno 1884 institutum est, et circulus floribus peregrinis arboribusque ornamentalibus exornatus est. Anno autem 1921, fons marmoris albi et ordinum duorum in loco signi substitutus est, et signum ad Hortos Rockford Vilmingtoniae Delavariae remotum est.[7] Daniel Chester French artifex et Henricus Bacon architectus, qui Monumentum Lincolnense uná creaverant, fontem descripserunt, vehementius dicentem tres figuras classicas sculptas, quae in trunco fontis mare, stellas, ventum exprimunt.[1]

Homines Circulo Dupontiano anno 1900 fruuntur.

Decenniis 188 et 189, aedes aedificabantur secundum Xystum Massachusettam, unum ex grandibus Vasingtoniae xystis, et multae domus urbani (townhouses) per viciniam aedificabantur. Anno 1872, Britanniarum Regnum novam legationem in Xysto Connecticutá aedificavit, apud Viam N SO.[8] Ante decennium 193, Xysto Connecticutae erat proprietas forensis, multis rebus negotii et tabernis. Aliquae domicilia, aedibus Senatoris Phileti Sawyer apud Connecticutam Xystum et R Viam non exceptis, dirutae sunt pro aedificiis tabulariorum et tabernis.[9] Anno 1933, Nationale Hortorum Ministerium (National Park Service) circuli hortos administrare coepit. Pueriles addidit harenarias, sed eae paucos annos post remotae sunt.[10]

Xystus Connecticuta latiorem facta est decennio 193 exeunte, et commeatus amplificatus in viciniá multum confusionis in orbem effecit, ut pedibus fieret impedimentum. Mediana anno 1948 in orbem inficta sunt, ad separandum commeatum continuum secundum Massachusettam Xystum a commeatu loci, et signa commeatús addita sunt.[10] Anno 1949, cuniculus commeatús[11] et subterranea curruum electricorum statio sub orbem aedificatae sunt, partes propositi Capital Transit, nunc mortui. Cuniculus vehicula et trams secundum Connecticutam Xystum moventís orbem celerius transire sinebat.[12] Opere curruum electricorum anno 1962 finito, aditús stationis subterraneae occlusi munitique sunt, sed cuniculus commeatús mansit. Anno 1995, Geary Simon auctor urbanae evolutionis stationem tram renovavit, quae facta est curia cibaria "Dupont Down Under" appellata; propositum mox defecit, et curia cibaria post unum annum clausa est.[13]

Mercatus Agricolarum Dupont Circuli tempora matutina omnium dierum Solis fit.
Homines ad Dupont Circuli Fontem accedunt.

Secundo bello mundano confecto, Circulus Dupontianus deficere coepit, et statum pessimum per tumultús anno 1968 attigit, sed vicinia decennio 198 reviviscere coepit, a praecursoribus urbanis vitam alternam petentibus praeita. Ea, sensum bohemianum adquirens, mox facta est regio hominibus gay et lesbianis gratissima. Cum The Castro Franciscopoli, Hillcrest Didacopoli, Greenwich Village Novi Eboraci, Boystown Sicagi, Oak Lawn Dallasii, Montrose Houstoniae, et West Hollywood Angelopoli, Circulus Dupontianus habetur historicus in evolutione identitatis gay locus. Lambda Rising, prima libraria gay in Districtu Columbiano, ab L. Page "Deacon" Maccubbin anno 1974 aperta est, et in gloriam per rempublicam postremum venit.[14] Anno 1975, libraria primam mundi pelliculam commercialem televisificam propositum gay habens ostendit.[15]

"Nobilitatio" decennia 199 et 200 accelerabat, et vicinia nunc est locus rerum quae moris sunt, cum permultis domibus coffeariis, cauponis, oeci potorii, et elegantibus tabernis. Post 1997, mercatus agricolarum in Circulo Dupontiano ortus est.[16]

Architectura[recensere | fontem recensere]

Aliquae domús in quadrato 2000 Viae N, Septentrio-Occidentali, habentur nonnulla urbis optimorum exemplorum architecturae Imperii Secundi.

Architectura domuum ordinatarum? (rowhouses) plerumque ante 1900 aedificatarum variationes modorum Reginae Annae et Romanesci Richardsoniani ostendunt. Rarius sunt aedes regiae amplaeque domuum liberarum (freestanding) quae latiores exornant xystos diagonales, arboribus completos, qui circulum decussant. Multa horum domiciliorum modis inter 1895 et 1910 gratiosis aedificata sunt.

Domus Patterson, apud 15 Circuli Dupontiani

Unum talium domiciliorum est Domus Patterson, apud 15 Dupont Circuli, aedes Italianatae, marmore et terrá cottá? aedificatae, et nunc proprietas societatis Washington Club. Aedes, sola multarum aedium quae olim circulum cingebant superstes, anno 1901 aedificata est a Stanford White architecto Novi Eboraci pro Roberto Patterson, editore diurni Chicago Tribune, et uxore Nellie, herede divitiarum Chicago Tribune. Ipsá decennio 193 ineunte inutile redditá, domus ad Cissy Patterson filiam pervenit, quae eam fecit ut fit media vita socialis Vasingtoniae. Domus fuit hospitium ad tempus Praesidis Calvini Coolidge uxorisque anno 1927, dum Aedes Albae reficiebantur. Familia Coolidge Carolum Lindbergh hospitio acceperunt post historicum volatum transatlanticum; Lindbergh se in publicum ex aedibus prodiit, manús agitans ex maeniano tabulationis secundae, et familiae Patterson libenter favebat, cum quibus magis magisque iudicia isolationista? et pro-Germanica? communicabat. Cissy Patterson diurnum Washington Times-Herald adquisivit (ad The Washington Post anno 1954 venditum) et ex 15 Circulo Dupontiano bellum diurnariorum artis contra Praedisem Franklinum D. Roosevelt denuntiavit, omne per secundum bellum mundanum suam indignationem divulgare persistens, in New York Daily News Iosephi Medill Patterson fratris et Chicago Tribune Roberti R. McCormick Tribuni (Colonel) eorum consobrini expressam.

Sectio Quorum Contendant[recensere | fontem recensere]

Quadratum 1700 Viae T Septentrio-Orientali, in Sectione Quorum Contendant

Circulus Dupontianus Historicum Sectionis Quorum Contendant Districtum hodie comprehendit, parvam domiciliorum regionem ad occidentem Viae 16ae, fere inter Viam Swann et Xystum Floridam. Sectio Quorum Contendant fuit vicus Africanorum Americanorum classis mediae superioris—saepe duces communis—saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte. Sectio seriem comprehendit domuum secundum Viam 17am quas Fridericus Douglass possidebat et filius occupabat. Nomen deducitur ex locutione scriptoris qui circa 1900 vicum appellavit "sectionem Quorum Contendant, commune optimatum Nigrorum" (the Striver's section, a community of Negro aristocracy). Sectio, quae olim habebatur pars vicinarum Circuli Dupontiani et Shaw, hodie est districtus historicus.[17] Multa sua aedificia sunt prima aetatis Eduardianae domicilia, uná cum nonnullis aedificiis conclavum condominiorumque et paucis parvis tabernis (businesses).

Lapides[recensere | fontem recensere]

Orbis commeatús[recensere | fontem recensere]

Iuvenes circum arborem Maium in Circulo Dupontiano saltant. Despectus ad meridiorientem secundum Connecticutam Xystum ad Aedes Albas versus; dextrá, Via 19a.

Media vicinia est orbis commeatús, qui in duo itinera contrahorologica dividitur. Iter exterius omnes vias secantís servit, dum aditus ad iter interius vetatus est praeter commeatui continuo secundum Xystum Massachusettam. Xystus Connecticuta sub orbem per cuniculum subit; vehicula in Connecticutá Xysto ad orbem accedere possunt in itineribus lateralibus quae se ex Connecticutá prope vias N et R propagant.

Turba ostentationem contra Bellum Iracense Alterum facit prope fontem (dextrá) in medio horto Dupont Circuli, die 24 Septembris 2005.

Hortus intra orbem a Nationali Hortorum Ministerio conservatur. Margines fontis pro sedibus sunt, et longa scamna curvata circum straturam quae fontem cingit anno 1964 addita sunt.[10] In horto conveniunt qui scaccos super stabilia alvea lapidea ludere velint, ubi Tom Murphy, scaccator callidissimus domo carens, saepe ludit.[18] Hortus est locus rerum politicarum, sicut ostentationes pro iuribus gay et contra Bellum Iracense Alterum anni 2003, Argentariam Mundi, et Aerarium Monetarium Internationale.

Legationes[recensere | fontem recensere]

Iracense officiorum consularium tabularium, in Domu Gulielmi J. Boardman in Viá P sita.

Vicinia Circuli Dupontiani, quae in National Register of Historic Places? adscribitur, est locus multarum legationum, quarum multae in domiciliis historicis sunt. Thomas T. Gaff Domus est domicilium legati Columbiae, et Walsh-McLean Domus est domicilium legationis Indonesiae.[19] Ad orientem Circuli Dupontiani in Massachusettá Xysto est Clarence Moore Domus, nunc legatio Uzbeciae, et Emily J. Wilkins Domus, quae olim fuit domicilium legationis Australiae et nunc a cancellaria Peruviana occupatur.[19] Iracum tabularium officiorum consularium (office of consular services) in William J. Boardman Domú in Viá P stat.[20]

Alii lapides[recensere | fontem recensere]

Alii lapides, quorum multi in National Register of Historic Places conscribuntur, sunt Templum Internationale Ordinis Stellae Orientalis, Embassy Gulf Service Station, Christian Heurich Domus, et Phillips Congeries. Laogai Museum, apud 2000 Viam S iterum locatum, apertum est vere 2011. Satis in propinquo viciniae Dupont Circuli, Textile Museum apud 2320 Viam S,[21] et Domus Woodrow Wilson apud 2340 Viam S[22] stant. Domus Ricardi H. Townsend, in Massachusettá Xysto sita, nunc est sedes societatis Cosmos Club.[19] Dumbarton Pons, qui Viam Q trans Rock Creek Park in Oppidum Georgii fert, anno 1883 constructus est.[19] Brickskeller Caupona et Taberna diu est "bar" popularis in viciniá. Praeterea est Domus Heurich.

Institutiones[recensere | fontem recensere]

Domus Templi in Viá 16á quadrantis SO
Iter circum Dupont Circulum.

Praeter elementa habitationis, quae praecipue in conclavibus condominiisque magni pretii consistunt, in Circulo Dupontiano sunt nonnullae reipublicae think tanks? et institutiones investigationis maximi aestimationis, inter quas sunt Brookings Institutio, Carnegie Pacis Internationalis Dos (Carnegie Endowment for International Peace), Sedes Eurasiana (Eurasia Center), et Institutum Peterson. Aedificia Scholae Studiorum Progressorum Internationalium Paul H. Nitze (Paul H. Nitze School of Advanced International Studies) Universitatis Hpkinsiensis minus quam duo quadrata a circulo stant.

In viciniá etiam est sedes Primae Ecclesiae Conditoris Scientologiae, primi templi ab L. Ron Hubbard religionis conditore instituti. Phillips Congeries, primum artis modernae museum in Civitatibus Foederatis conditum, in Viá 21á prope circulum stat; suum opus notissimum et populo gratissimum exhibitum est Prandium Convivii Navalis (Luncheon of the Boating Party), ingens carbasus festiva a Petro Augusto Renoir picta. Praetereá, sedes Iudaici Civitatum Foederatarum Americae Veterani Belli (Jewish War Veterans of the United States of America, veterrima reipublicae societas veteranis dicata), Nationale Historiae Militaris Americanae Iudaicae Museum, et Iudaica Communis Sedes Vasingtoniae Districtus Columbiae (Washington, D.C. Jewish Community Center) in viciniá Dupont Circuli stant.

Aditus in stationem Metro apud Dupont Circulum

Transportatio[recensere | fontem recensere]

Metro Vasingtoniae[recensere | fontem recensere]

Circulo Dupontiano servit Linea Rubra Metropolitana apud Metro Circuli Dupontiani stationem, cui duo aditus sunt: ad septentriones circuli in Viá Q, et ad meridiem circuli in Viá 19á.

Annuae Dupont Circuli res gestae[recensere | fontem recensere]

Spiritus Capitalis[recensere | fontem recensere]

Spiritus Capitalis (Capital Pride) est annuae spiritús feriae LGBT Vasingtoniae unoquoque Iunio habita. Anno 2007, feriae fuerunt quarta a maximá re spiritús (pride event) LGBT in Civitatibus Foederatis, plus quam 200 000 hominum frequentantibus.[23] Pompa Spiritus Capitalis (Capital Pride Parade), unoquoque anno die Saturni inter ferias habita, per vias viciniae peragitur.[24]

Certamen Calcum Altarum[recensere | fontem recensere]

Competitor in Certamine Calcis Altae anno 2007

Annuum Certamen Calcum Altarum (high-heel race) Dupont Circuli, primum anno 1985 per vias cursum, fit Die Martis ante Pervigilium Omnium Sanctorum (31 Octobris). Nonnullas horas ante 9 p.m., Viam 17am, saepe The Runway appellatam, usitate plus quam centum drag queens? obambulant. Certamen ipsum, quod circa unum minutum durat, ad 9:00 p.m. incipit. Spectatoribus competitoribusque hilaritates sunt tempestivae. Cursus certaminis ad meridiem a viis 17á et R ad Viam Ecclesiam? (Church Street) patet—distantia circa trium quadratorum brevium. Certamen a capitulo alpha (Vasingtoniae) fraternitatis Delta Lambda Phi et a cauponá JR's DC Bar and Grill sustinetur.[25] Grandis dux certaminis anno 2009 fuit Hadrianus Malik Fenty, praefectus urbanus.[26]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 "Dupont Circle Historic District". National Park Service 
  2. "Dupont Circle ANC2B: Maps". Dupont Circle ANC2B  Formula:Dead link
  3. Ramsdell, Henry J.; Benjamin Perley Poore (1884). Life and Public Services of Hon. James G. Blaine. Hubbard Brothers. pp. 173 
  4. Lanius, Judith H.; Sharon C. Park. "Martha Wadsworth's Mansion: The Gilded Age Comes to Dupont Circle". Washington History: 24–45 
  5. Evelyn, Douglast E.; Paul Dickson, Evelyn Douglas, S J Ackerman (2008). On This Spot: Pinpointing the Past in Washington, D.C.. Capital Books. pp. 202 
  6. "Local History: Neighborhoods, Dupont Circle". ExploreDC.org. WETA Public Broadcasting. 2001 .
  7. "Scenes from the Past". The InTowner. March 2004. pp. 12 
  8. Goode, James M. (1979). Capital Losses: A Cultural History of Washington's Destroyed Buildings. Smithsonian Institution. pp. 231 .
  9. "Scenes from the Past". The InTowner. March 2008. pp. 12 .
  10. 10.0 10.1 10.2 Bednar, Michael J. (2006). L'Enfant's Legacy. Johns Hopkins University Press. pp. 181 .
  11. http://www.ddot.dc.gov/ddot/cwp/view,a,1250,q,639677,ddotNav,%7C32399%7C.asp.
  12. "D.C. Transit Track and Structures". BelowTheCapital.org. 2008-04-01 
  13. John Kelly, [htp://www.washingtonpost.com/ac2/wp-dyn?pagename=article&contentId=A29163-2003Dec24&notFound=true "What is 'Dupont Down Under' and What Makes Metro Stations Windy?" The Washington Post, 28 Decembris 2003, M09.
  14. "Dupont Circle/Sheridan-Kalorama". Cultural Tourism DC. 2007 . Libraria finita est anno 2010.
  15. Frank Muzzy, Gay and Lesbian Washington D.C. (Arcadia Publishing: 2005), ISBN 0-7385-1753-4.
  16. Kettlewell, Caroline (27 Iunii 2003). "Harvest Home". The Washington Post .
  17. http://www.cr.nps.gov/nr/travel/wash/dc49.htm
  18. Tower, Wells (30 Septembris 2007). "The Days and Knights of Tom Murphy". The Washington Post .
  19. 19.0 19.1 19.2 19.3 "DC Geographic Information System (GIS), Historic Structures". District of Columbia, Office of the Chief Technology Officer 
  20. "Contact Us". Embassy of the Republic of Iraq .
  21. Situs Textilis Musei.
  22. Situs Domus Woodrow Wilson.
  23. Chandler, Michael Alison (11 Iunii 2007). "Street Fest Lets Gays Revel in Freedom". The Washington Post .
  24. "Parade Route Map". Metro Weekly. June 4, 2007 
  25. "High Heel Drag Race at Dupont Circle". about.com 
  26. http://dc.metromix.com/events/essay_photo_gallery/high-heel-drag-queen/1565027/content

Bilbiographia[recensere | fontem recensere]

  • Kafka-Gibbons, Paul. 2001. Dupont Circle: A Novel. Novi Eboraci: Houghton Mifflin.
  • Olszewski, George J. 1967. Dupont Circle, Washington, D.C. U.S. Department of the Interior Division of History, Office of Archaeology and Historic Preservation.
  • Williams, Paul. 2000. Dupont Circle. Images of America Series. Arcadia Publishing.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dupont Circulum spectant.